CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1099512 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1099512.

Nodus 1099512 in documento marul-mar-repert.xml


IOANNES

Gloria. Contra uanam gloriam Chrisostomus III. Quomodo uos potestis credere qui gloriam ab inuicem accipitis et gloriam, quę a solo Deo est, non quęritis? Magnum igitur uitium est iactantia etc. V. Discipuli adhuę terrena sapientes dicunt Domino: Manifesta te ipsum mundo etc. suadentes inanem gloriam VII. Ego autem non quęro gloriam meam; est qui quęrat et iudicet VIII. Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est; est pater meus qui glorificat me etc. VIII. Domus impleta est ex odore unguenti. De quo Apostolus: Aliis sumus odor uitę ad uitam, aliis sumus odor mortis ad mortem XII. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei XII. Nomen glorię quot modis accipitur in Scripturis XIII.

Gula. Quęritis me non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis VI.

Gratus. Cęcus illuminatus credidit in Iesum et procidens adorauit eum IX.

Gratia. Erat lux uera, quę illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum I. Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de cęlo III. Dedisset tibi aquam uiuam, id est gratiam Spiritus Sancti uiuificantem IIII. Nemo potest uenire ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum. Et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo VI. Si palmes non potest ferre fructum a se metipso, nisi manserit in uite, sic nec uos, nisi in me manseritis etc. Sine me nihil potestis facere XV. Profundum crucis, id est ea pars quę in terra fixa occultatur et ab ea omnia quę apparent procedunt: signat gratiam Dei incomprehensibilem, a qua cuncta bona nostra procedunt XVIII.