CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1099468 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1099468.

Nodus 1099468 in documento marul-mar-repert.xml


LVCAS

Gloria. Statuit eum supra pinnaculum templi et ait: Mitte te hinc deorsum. Vox hęc diaboli est. Tentat hominem, ut alta ambiat, ut, cum elatus fuerit, in ima corruat per lapsum iactantię IIII. Leproso mundato Dominus pręcepit, necui diceret V. Gloria inanis iuxta Chrysostomum VI. Suscitat Dominus puellam et miraculum taceri iubet, ostendens quod largitor bonorum est, non autem cupidus glorię VIII.

Gula. Dic lapidi huic, ut panis fiat. Vt aspexit Deus ex saturitate non modicum generari obprobrium, per famem illis ieiunium attulit, quo culpam, quę in immensum crescebat, cohibuit IIII. Ve uobis qui saturati estis, quoniam esurietis VI. Si dixerit seruus: moram facit Dominus uenire, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, ueniet Dominus et diuidet eum partemque eius cum infidelibus ponet XII. Qui epulabatur quotidie splendide, gutta aquę indiget, ut in igne ardens linguam refrigeret XVI. Attendite autem uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę et superueniat in uos repentina dies illa XXI.

Gratus. Lepra liberatus offerre iubetur pro emundatione munus et ostendere se sacerdoti V. Demoniacus liberatus abiit per uniuersam ciuitatem [prędic] predicans, quanta fecisset illi Iesus VIII. /

Gratia. Filio reuertenti pater occurrit, quia nos peccatis impedientibus ad eum peruenire non possumus nostra uirtute, nisi ipse occurrens sua adiuuet gratia XV. Non sufficit humanum propositum absque diuino subsidio. Petrus enim, quamuis feruens esset, derelictus tamen a Deo supplantatus fuit ab hoste XXII.