CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1099390 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1099390.

Nodus 1099390 in documento marul-mar-repert.xml


MATTEVS

Gloria humana. Attendite, ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis V.

/ De monte descendens leprosum mundans dixit: Nemini dixeris. Docuit nos non diligere ostentationem VIII.

Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter. Cęcis sanatis ait: Videte nequis sciat. Duxerat autem eos seorsum a turba; illi tamen tacere non poterant beneficium Dei IX.

Curauit omnes et pręcepit eis, ne manifestum eum facerent XII.

Regnum cęlorum simile thesauro abscondito in agro XIII. Mater filiorum Zebedei ait: Dic ut sedeant hi duo filii mei etc. Audientes decem indignati sunt. Principes gentium dominantur eorum XX. Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus: dilatant philateria, magnificant fimbrias etc. XXIII.

Gula. Domino detrahentes dicunt: Homo uorax et potator uini XI. Manducans et bibens cum ebriosis diuidetur et pars eius erit cum hypocritis XXIIII.

Gratia. Iustis gratia pro uiribus datur, alii quinque talenta, alii duo, alii unum: lucrantes remunerantur XXV. Petrus mori uolebat cum Domino. Sed non sufficit habere desiderium, nisi diuino aliquis potiatur auxilio XXVI.