CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 109887 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/109887.

Nodus 109887 in documento kunic-r-epigr.xml


126. De Quinto in Pollae vultu optimum ingenium ac mores vidente. In Pollae vultu Quintus mira omnia, praestans Ingenium, mores et videt aureolos. Sed videt in caro quod vultu stultus amator, Vanam ultra speciem, res docet, esse nihil. Ille malus certe primum ut deferbuit ardor, Et verum coepit mens bona dispicere, Ipse sibi dicit moestus: quae mira videbam Nunc ubi sunt? Vidi somnia falsa vigil.