CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 109572 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/109572.

Nodus 109572 in documento kunic-r-epigr.xml


118. Ad Phyllin, de muliebri litteratura. Ingenuas artes liba, Phylli optima, nec sat Esse puta, docta quod bene pingis acu. Jam patria deducta domo nova nupta virorum Versari in mediis coetibus incipies. Turpe tibi fuerit, nugas et inania fari, Auribus et dignum promere posse nihil. Turpe unam ob faciem laudari scilicet, uno Et cultam dici corpore, mente rudem. Dedecus hoc tibi, Phylli, malum tu, quam potes, arce, Atque artes liba, quam potes, ingenuas.