CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 109510 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/109510.

Nodus 109510 in documento kunic-r-epigr.xml


116. Ad Franciscum Galliae regem, amplectentem Leonardum Vincium animam agentem. Amplexu petis, heu, morientem, cui nihil isto, Francisce, amplexu vilius esse potest. Quod regi carus vixit, fuit utile; regi Quod carus moritur, nil habet id pretii. Nempe illuc properat, nulla est ubi gratia regum, Nec regi distat sutor et agricola.