CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1092531 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1092531.
QVINTVS CVRTIVSFortuna.
- Nunquam diu eodem uestigio stare fortunam 11.
- Fatum ineuitabile 12.
- Humana negocia multo ante destinata non posse mutari 26.
- Arbores magnas diu crescere, una hora extirpari 42.
- Fortuna lubrica et sine pedibus 42.
Felicitas.
- Homines, cum se permisere fortunę, etiam naturam dediscere 2.
- Fragilitatis humanę nimia in prosperis rebus obliuio est 18.
- Res secundę Alexandri naturam commutarunt. Raro quisquam erga bona sua satis cautus est 62.
Fides.
- Scythę colendo fidem iurant 42.
Fortis.
- Lysimachum, cum leoni occurreret, Alexander repulit et adiecit tam a semet quam a Lysimacho leonem interfici posse 44.
- Porus neminem se fortiorem existimabat 54.
Formosus.
- Hominibus barbaris in corporum maiestate ueneratio est. Magnorumque operum non alios capaces putant quam quos eximia specie donare natura dignata
est 30.- Roxane uirgo quam Alexander
duxit uxorem eius forma captus 47. - Porus rex humanę magnitudinis propemodum excesserat formam 53.
Fama.
- Nunquam ad liquidum fama perducitur. Omnia illa tradente maiora sunt uero 55.