CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1092235 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1092235.

Nodus 1092235 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Bias secundus interrogatus, qui nam anxietate maiore anxiaretur, ille, inquit, qui se maxime cupit esse felicem et quietum 43. Aristoteles felicitatem ait plenitudinem ex III maxime constantem bonis, animi scilicet et corporis et externis 48. Diogenes rogantibus Atheniensibus, ut initiaretur, atque dicentibus, quod apud inferos hi qui initiati sunt, pręsident: Perridiculum est, inquit. Siquidem Agesilaus et Epaminundas in coena degent, uiles autem quique initiati in beatorum insulis erunt 57. Beatus dicebatur Calisthenes, quod magnificis ab Alexandro apparatibus exciperetur. At ille: Infelix, inquit, est qui tunc prandet ac coenat, cum Alexandro uidetur 57. Antigonus Zenonem se feliciorem confitetur 63. Democritus finem esse ait rectum quietumque animi statum, quem euthymiam dicit 93. Felicitas duplex. Suprema illa quę in Deo est. Si beata uita adsit, omnia suppetunt 108. Voluptas non omnis eligenda, sed quę ad beatam uitam pertineat 109. Epicurus: Quod beatum atque immortale est, neque ipsum negocia habet neque alii prębet. Itaque neque ira neque gratia tangitur, quippe huiusmodi omnia infirmitatis indicia sunt 110. Fides. Solon: Virtutem atque probitatem iuramento fideliorem cense 8. [Aristoteles parentes, qui liberos erudiendos curassent, longe honorabiliores esse his qui solum genuissent]. Apud Zenonem urbis ac moenium claues deponebantur 63. Forma. Non componere faciem, sed bonarum artium studiis animum excolere pręclarum est 6. Socrates hortatur iuuenes, ut se intueantur in speculo 19. Pulchritudinis tres species: facies, usus, lex 37. Pulchritudo alienum bonum 43. Aristoteles rogatus, cur honesta forma pręstantibus diutius congredimur: Cęci, inquit, huiusmodi interrogatio est 47. Antisthenes adolescenti qui se fictori suo conformabat: Dic, ait, si uocem ęs acciperet, quanam in re gloriaretur? Illo dicente in pulchritudine, non, inquit, erubescis qui cum inanimis gloriaris? 54. Diogenes composito adolescenti quippiam roganti, non antea se dixit responsurum quam aperte exploraret uir ne esset an mulier 57. Adolescentem intuens se componentem: Siquidem, inquit, ad uiros, frustra, sin ad mulieres, nequiter 58. Videns decorum adolescentem indecenter loquentem: Non erubescis, ait, ex eburnea uagina plumbeum educens gladium 59. Pulchritudinem uirtutis esse florem 74. Pythagoras tam forma uenusta, ut illum discipuli opinarentur Apollinem, qui ex Hiperboreis uenisset. Nudatum aliquando illius foemur aureum apparuisse fama est 81. Fur. Quę non posuisti, ne tollas. Siquis secus faxit, capitale esto 8. Cum uidisset aliquando magistratus qui hieromnemones dicebantur, quendam ex ęrario phyalam furatum adducentes: Magni, inquit, fures paruum ducunt 57. Cernens uestium furem in balneis: Num, inquit, ad unguentum an ad aliud uestimentum 58. Zeno seruum in furto deprehensum uerberabat cumque ille diceret: Fatale mihi erat furari. Et cędi, inquit [88] 55. Quę sunt unguibus recuruis aues non nutriendas 82. [Fru] Frugalitas. Frugalitatem magnum existimat bonum Epicurus, non ut semper utamur modicis, sed nisi multa habeamus, utamur paucis 109. Filii. Quęcunque, ait, stipendia parentibus intuleris, eadem ipse a filiis expecta 6. Solonis lex: Siquis parentes non enutrierit, is ignobilis et obscurus esto 8. Aristippus causante quodam quod filium quasi non ex se natum proiiceret: An uero, inquit, ignoramus et pituitam et pediculos ex nobis gigni, quę tamen uelut inutilia a nobis proiicimus 23. Contemnente quodam patrem Diogenes: Non pudet, ait, istum contemnere, qui tibi, ut magnum sapias, est autor 59. Aristoteles: parentes qui liberos erudiendos curassent, longe honorabiliores esse his qui solum genuissent. Hos enim uiuendi tantum, illos et bene beateque uiuendi autores esse 47. Festa. Menedemus cum aliis philosophis a Nicocreonte, Cypri rege, ad menstruam celebritatem uocatus dixisse fertur: Siquidem honesta est eiusmodi uirorum congregatio, quotidie sunt festa celebranda, sin minus, superflue quoque modo celebratur 28. Diogenes Dionysiaca et certamina magna miracula stultorum dicebat 55. Finis quadriparitus: legitimus, naturalis, arte constans et forte 77. Diogenes legerat quidem diutissime, cum ad finem libri nihil ultra scriptum esse ostenderet: Bono, inquit, este animo, uiri, terram intueor 57.