CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1092000 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1092000.

Nodus 1092000 in documento marul-mar-repert.xml


PROBLEMATA ARISTOTELIS Fortis. Cur homines fortes magis ex parte uinosi sunt. Cur fortitudinem maxime honorant res publicę, cum non sit uirtutum pręcipua 65. Fur. Quam ob causam qui ex balneis, ex palestra, ex foro aliquid furatus est, morte mulctatur, qui autem ex domo priuata, precium duplum exoluit. Cur furto damnum capitale statutum est. Contumelię autem quę grauior iniuria est, poenę taxatio tit 67. Frigidum. Qui hieme aqua frigida se lauant, tunc tantum frigent, reliquo die tuti a frigore sunt 27. Cur homines pleni admodum rigent, cum tamen omne pingue calidum sit 39. Cur pili eriguntur. Cur magis rigemus currendo quam stando. Quare qui rigent maxime, dormire non ualent 39. Quam ob causam aere sudo apertoque frigus fit acrius quam nubilo, cum stellę sint calidę et cęlum. Cur cęlum nubilum tepidius sit 62. Cur halitum ex ore tum calidum tum frigidum reddere possumus 72. Fides. Cur homini potius quam cuiquam ex cęteris animantibus credendum est 68.