CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1090973 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1090973.

Nodus 1090973 in documento marul-mar-repert.xml


SENECA Fortuna uaria 11. Fata nos ducunt, et quantum cuique temporis restet, prima nascentium hora disposuit 59. Publius ait: Cuiuis potest accidere, quod cuiquam potest 73. De uarietate fortunę 74. Omne quod fortuito uenit, instabile est 80. Fortuna mari comparatur 82. Fortuna crudelis 83. Fortuna, cum blanditur, captatum uenit 86. Fortunam citius reperies quam retineas. Fortuna nemini plusquam consilium ualet. Fortuna uitrea est, quę tunc cum splendet, frangitur 86. Legem nocens ueretur, fortunam innocens. Nulla est tam bona fortuna, de qua nihil queri possis 88. Pompei et Lepidi fortuna ex alto ad imum deiecta 100. Nihil dat fortuna mancipio 27. Fortuna ludos facit 28. Non habet, ut putamus, fortuna longas manus, neminem occupat nisi hęrentem sibi 33. Fors omnia uersat 41. Fortuna nec bonum nec malum tribuit, sed bonorum malorumque materiam 48. Fors uitę uaria 49. Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt 53. Felicitas instabilis 4. Facilis est ad beatam uitam uia uitę 50. Liber de uita beata 59. Summum bonum homo beatus 60. Animus ad beatitudinem sublatus 78. O quantum caliginis mentibus humanis obiicit magna felicitas 80. Bona fragilia 82. Beatitudo 82. Nondum felix es, si nondum te turba deridet 86. Res est inquieta felicitas 13. Error beatam uitam optantium 15. Quis felix uel beatus 15. Demetrius mare mortuum uocat eum qui nullis fortunę ictibus concutitur 25. Beatus animus cęlo redditus 31. Felicitas falsa 32. Beata uita diuina est 35. Contra eos qui dicunt: ad uirtutem opus est bonis externis, ut efficiant beatum 42. Quid est uita beata 42. Nunquam credideris felicem quenquam ex felicitate suspensum 48. Vita beata 60. Tunc habebis tuum, cum intelliges infelicissimos esse felices 63. Fides. Alexander plus amico quam matri credidit 51. Et Cęsar litteras multorum ad Pompeium missas non legit, sed combussit 51. Reguli fides hostium tormentis fortior 58. Fides sacratissimum humani pectoris bonum 85. Quid sit fides 38. Fortis. Quid uires corporis alis et exerces? Pecudibus ista maiora ferisque natura concessit 63. Formosus. Errat qui dicit: Gratior est pulchro ueniens e corpore uirtus. Ipsa magnum sui decus est uirtus, non ullo honestamento eget 23. Quid excolis formam? Cum omnia feceris, a multis animalibus decore uinceris. Quid capillum ingenti diligentia comis? Cum illum uel effuderis more Parthorum uel Germanorum modo iunxeris, uel ut Scytę solent,sparseris, in quolibet equo densior iactabitur iuba, horrebit in leonum ceruice formosior 63. Fur. Dion argumentis collegit modo omnes sacrilegos esse, modo neminem 44. Seruus tortus Catonem conscium furti dixit. Quid agitis? Vtrum plus creditis tormentis an Catoni? 142. Vtrum lucrum bonum sit ex sacrilegio 37. Filii. Incertum quales futuri filii 66. Ames parentem, si ęquus est, sin aliter, feras 85. Adoptio filiorum ignobilium cum nobilibus uel pauperum cum diuitibus 124. Raptor nisi suum et raptę patrem intra XXX dies exorauerit, pereat. Raptor raptę patrem exorauit, suum non exorauit, accusat eum dementię 125. Qui patrem pulsauerit, manus ei pręcidantur. Iussus a tyranno patrem cecidit. Postea tyrannum occidit. Manus petuntur a patre, defenditur 140. Quidam sub nouerca duos filios amisit. Veneni signa insecuta sunt. Tertium maternus auus rapuit. Quęrenti pręconi apud se esse dixit. Accusatur de ui 141. Festa. Dies festi instituti tanquam necessarium laboribus temperamentum 75. Sine luxuria dies festus agatur 7.