CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1090468 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1090468.

Nodus 1090468 in documento marul-mar-repert.xml


PAVLVS AD ROMANOS Felix. Inuisibilia Dei a creatura mundi per ea quę facta sunt intellecta conspiciuntur I. Nunc autem propior est nostra salus. Nox pręcessit, dies appropinquauit XIII. AD CORINTHIOS I: Oculus non uidit etc. quę pręparauit Deus his qui diligunt illum II. Nescitis quia templum Dei estis? III. An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis sęcularia? Nescitis quoniam corpora uestra membra sunt Christi. Membra uestra templum sunt Spiritus Sancti VI. Corona corruptibilis et corona incorrupta IX. Cum uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Videmus nunc per speculum in enygmate; tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum XIII. Alia claritas solis, alia lunę etc. stella a stella differt in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. Item de incorruptione, gloria, uirtute et spiritu XV. <AD CORINTHIOS> II: Nos uero reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu III. Quę uidentur temporalia sunt, quę non uidentur ęterna sunt IIII. Paulus raptus usque ad tertium cęlum XII. AD EPHESIOS: Euangelizare inuestigabiles diuitias Christi etc. III. Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram ętatis plenitudinis Christi etc. IIII. AD PHILIPPENSES: Nostra conuersatio in cęlis est, unde et saluatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrę conformatum corpori claritatis suę, secundum operationem qua etiam possit subiicere sibi omnia III. AD COLOSSENSES: Cum autem Christus apparuerit, uita nostra, tunc et uos apparebitis cum ipso in gloria III. AD THIMOTEVM II: Bonum certamen certaui etc. In reliquo reposita est mihi corona iustitię, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex; non solum autem mihi, sed et hisqui diligunt aduentum eius IIII. AD HEBREOS: Accessistis ad Syon montem et ciuitatem Dei uiuentis, Hierusalem cęlestem, et multorum milium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitiuorum, qui conscripti sunt in cęlis, et iudicem omnium Deum etc. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam per quam seruiamus placentes Deo etc. XII. PETRI I: Benedictus Deus etc. qui secundum misericordiam suam magnam regenerauit nos in spem uiuam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis in hęreditatem incorruptibilem, incontaminatam, immarcessibilem, conseruatam in cęlis etc. I. IOANNIS I: Videte, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est III. APOCALYPSIS: Vincenti dabo edere de ligno uitę, quod est in paradiso Dei mei. Corona uitę. Manna absconditum, calculus candidus, in quo nomen nouum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Potestas super gentes et stella matutina II. Qui uicerit, sic uestietur uestimentis albis; et non delebo nomen eius de libro uitę, et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere etc.Qui uicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foris non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen ciuitatis Dei mei, nouę Hierusalem etc. et nomen meum nouum. Qui uicerit, dabo ei sedere in throno meo, sicut et ego uici et sedi cum Patre meo in throno eius III. Stantes ante thronum et in conspectu Agni laudantes Deum et Agnum. Omnes angeli stabant in circuitu throni, et ceciderunt laudantes Deum VII. Agnus reget illos et deducet ad uitę fontes aquarum VII. Iurauit etc. quia tempus non erit amplius etc. X. Et audiui uocem magnam in cęlo dicentem: Nunc facta est salus, et uirtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi, quia proiectus est accusator etc. Et ipsi uicerunt eum propter sanguinem Agni et propter uerbum testimonii sui etc. Propterea lętamini, cęli, et qui habitatis in eis XII. Gaudeamus et exultemus, et demus gloriam ei, quia uenerunt nuptię Agni, et uxor eius pręparauit se. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido; byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Beati qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt XIX. Venite et congregamini ad cenam magnam, ut manducetis carnes regum, id est ut delectemini in cruciatibus eorum XIX. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; et absterget Deus omnem lachrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit etc. Et templum non uidi in ea; Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. Et ciuitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea etc., de sanctorum gloria. Non intrabit in ea aliquid coinquinatum etc. nisi qui scripti sunt in libro uitę Agni XXI. Et ostendit mihi fluuium aquę uiuę splendidum etc., id est beatitudinem, procedentem de sede Dei et Agni etc. Ex utraque parte fluminis lignum uitę afferens fructus etc. Et omne maledictum non erit amplius, sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et serui eius seruient illi. Et uidebunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum. Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sęcula sęculorum. Amen XXII. Fides. AD ROMANOS: Gratias agit Deo, quod fides eorum diuulgatur I. Probabilior bonus in pręputio quam malus in circumcisione II. Exemplum de Abraham declarat quod ex fide uiuit iustus, non ex operibus Legis. Ad iustitiam reputabitur credentibus in eum qui suscitauit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram IIII. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius etc. Quicunque Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei VIII. Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba --- Pater, sumus filii Dei et heredes et Christi cohęredes VIII. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam onmi credenti. Si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris, quod Deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Omnis enim quicunque inuocauerit nomen Domini, saluus erit. Fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi: Nunquid non audierunt etc. X. AD CORINTHIOS I: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, pręter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Siquis superędificat aurum, argentum etc. III. II: An non cognoscitis uos metipsos, quia Christus Iesus in uobis est, nisi forte reprobi estis XIII. AD GALATAS: Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahę III. Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicunque enim in Chisto baptizati estis, Christum induistis. Omnes unum estis in Christo Iesu. Si autem uos Christi, ergo semen Abrahę estis, secundum promissionem hęredes III. Non sumus ancillę filii, sed liberę: qua libertate Christus nos liberauit IIII. In Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque prępucium, sed fides quę per caritatem operatur V. AD EPHESIOS: In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hęreditatis nostrę, in redemptionem acquisitionis, in laudem glorię ipsius I. Gratia enim saluati estis per fidem; et hoc non ex uobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ut nequis glorietur. Nunc autem in Christo Iesu, uos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ergo iam non estis hospites et aduenę, sed ciues sanctorum et domestici Dei II. Vnus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis IIII. AD THESSALONICENSES I: Induti loricam fidei et caritatis V. AD THIMOTEVM I: Certa bonum certamen fidei, apprehende uitam ęternam, in qua uocata es. Depositum custodi deuitans profanas uocum nouitates falsi nominis scientię etc. VI. AD HEBREOS: Fideles fratres Christi: qui enim sanctificat et sanc tificantur ex uno omnes; propter quam causam non confunditur fratres eos uocare dicens: Nunciabo nomen tuum fratribus meis II. Ingrediemur enim in requiem qui credimus. Relinquitur sabbatismus populo Dei etc. IIII. Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Fide intelligimus aptata esse sęcula uerbo Dei, ut ex inuisibilibus uisibilia fierent. Item fidei exempla. Abel iustus, Ennoch translatus etc. Sine fide autem impossibile est placere Deo; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit etc. Per fidem uicerunt regna etc. pati uoluerunt etc. Quibus dignus non erat mundus. Et hi omnes testimonio fidei probati XI. ACTVVM: Credebant pariter II. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una IIII. In Antiochia discipuli primum dicti Christiani XI. IACOBI: Fides, si non habeat opera, mortua est in se metipsa. Abraham ex operibus iustificatus est et Raab meretrix II. PETRI I: Qui crediderit in eum, non confundetur II. IOANNIS I: Vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia II. Hoc est mandatum eius, ut credamus in nomine Filii eius IesuChristi, et diligamus alterutrum III. Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint etc. Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo IIII. Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est. Omne quod natum est ex Deo, uincit mundum; et hęc est uictoria quę uincit mundum, fides nostra. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit [in] Filio, mendacem fecit eum etc. V. APOCALIPSIS: Ecce dedi coram te ostium apertum etc. quia seruasti uerbum meum, et non negasti nomen meum III. Fides dubia. AD ROMANOS: Infirmum autem in fide assumite etc. XIV. AD TITVM: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi I. ACTVVM: Filii Sceuę, Iudei increduli, tentant in nomine Iesu demonem expellere, sed demoniacus inualuit contra eos, et nudi uulneratique aufugerunt XIX. IACOBI: Hęsitans in fide similis est fluctui maris I. APOCALYPSIS: Atrium autem, quod est foris templum, eiice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus XI. Murus ciuitatis --- fides Christi. Fur. AD CORINTHIOS I: Fures regnum Dei non possidebunt VI. Fames sub Claudio predicta ab Agabo propheta: ACTVVM XI. Filii. AD EPHESIOS: De officio filiorum et patrum VI. AD COLOSSENSES: de eodem III.