CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1090317 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1090317.

Nodus 1090317 in documento marul-mar-repert.xml


LVCAS Felicitas. Vt sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris I. Nomina uestra scripta sunt in celis X. Beati oculi qui uident quę uos uidetis etc. X. Amen dico nobis quod pręcinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis XII. Vere dico uobis, quoniam super omnia bona quę possidet, constituet eum XII. Quid faciendo uitam ęternam possidebo? XVIII. Respicite et leuatecapita uestra, quoniam appropinquabit redemptio uestra XXI. Et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos XII iudicantes XII tribus Israel XXII. Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Velum templi scissum est medium, quod tegebat sancta sanctorum. Patuit enim paradisum fidelibus crucifixo Domino XX. Fides. Beata quę credidisti, quoniam perficientur ea quę dicta sunt tibi a Domino I. Fidelis ędificat domum supra petram VI. De centurione: Amen dico uobis, nec in Israel tantam fidem inueni. Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Ad peccatricem: Fides tua te saluam fecit; uade in pace VII. Turbę comprimunt Iesum, nemo tangit nisi cui dicitur: Filia, fides tua saluam te fecit. Vade in pace. Quare Dominus fidem exigit a supplicantibus sibi VIII. Tres electi ante quos Dominus transfiguratus est, signant quod nemo potest uidere resurrectionis gloriam nisi qui mysterium Trinitatis incorrupta fidei sinceritate seruauerit IX. Quicunque me confessus fuerit etc. Qui autem negauerit XII. Fides granum synapis XIII. Date annulum in manum eius. Signat in annulo fidem, in manu opera XV. Si habueritis fidem sicut granum synapis. Leproso mundato dicitur: Surge, uade, quia fides tua te saluum fecit XVII. Filius hominis ueniens, putas, inueniet fidem in terra? Cęco in uia clamanti dicitur: Respice, fides tua te saluum fecit. Et confestim uidit, et sequebatur illum etc. XVIII. Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos XXII. Fides latronis pendentis in cruce XXIII. Fides dubia ędificat domum super terram, et subuertitur VI. Auris dextera Petri gladio amputata, id est Petri fidem non suscipiens, donec manu Domini restituatur, ut sanata credat XXII. Ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; oculi autem eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel. O stulti, et tardi corde ad credendum etc. XXIIII.