CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 109015 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/109015.

Nodus 109015 in documento kunic-r-epigr.xml


103. Ad Postumum, querentem se contemni. A me, saepe doles, fieri te, Postume, parvi; At tu da, magni, Postume, quod faciam. Nil me divitiae, nil forma et robore praestans Corpus, nil magni vis movet ingenii, Degener et proavum narras quod gesta tuorum, Atque tumes vanos turgidus ob titulos. Una movet virtus, pretium facit una virorum; Qui caret hac, is mi dicitur esse nihil.