CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 108937 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/108937.

Nodus 108937 in documento kunic-r-epigr.xml


101. Ad Gelliam, ne tantum placere, sed etiam prodesse velit Ut nil non placeat, quae dicis, Gellia, cunque, Expendisque acri singula judicio, Quamque potes, multo contingis verba lepore, Atque studes omni spargere dicta sale. Verum hoc et meretrix quod vafra expromere possit, Pace tua laudis nil habet eximiae. Vis praestans animi dici matrona? Severe Dictum, quod prosit, Gellia, dic aliquid. Dic aliquid, quo, te quae stipat, plurima turba Possit non fieri laetior, at melior.