CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 108898 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/108898.

Nodus 108898 in documento kunic-r-epigr.xml


100. Ad Pollam, de Aulo dexteram porrigente. Polla, tibi dextram toties quod porrigit Aulus, Desque tuam contra, cogit, ut ipsa manum, In te quid possit, notum vult omnibus esse, Sciri et, quam carus sit tibi et eximius. Improbulo hanc de te palmam concedere noli, Atque, manum frustra porrigat usque, sine. Fiet amabilior, passus cum saepe repulsam Incipiet fieri jam minus improbulus.