CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1087953 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1087953.

Nodus 1087953 in documento marul-mar-repert.xml


BIBLIA Fortuna. Sors bis 130. De paupere rex et de rege pauper 133. Qui ponitis fortunę mensam et libatis super eam; numerabo uos in gladio etc. 166. Felicitas. Enoch non apparuit, quia tulit eum Deus 1. Iacob uidit scalam, angelos, Dominum 5. Ioseph eductus de carcere pręficitur domui pharaonis et populo 7. Germinauit uirga Aaron in tribu Leui. Dedit Dominus Israeli omnem terram quam patribus promiserat, et fuit pax nemine cum eis congredi auso 34. Benedixit Dominus Obededom posita archa in domo eius 50. 72. Pręmia bonorum 54. Currus igneus et equi ignei sustulerunt Heliam 62. Decima pars eligitur ad habitandum in Hierusalem, et benedicitur eis 87. Quare impii aliquando prosperantur 104. Videbunt iusti et lętabuntur; et innocens subsannabit eos. Saluabitur innocens 105. Prospera Iob per quę beatificabatur ab hominibus 106. Addidit Dominus omnia quęcunque fuerant Iob duplicia 108. Iustorum remuneratio. Psalmus III 108. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo. Psalmus XIII. Vita ęterna. Psalmus XXII. Terra uiuentium. Psalmus XXVI. Beati quorum dimissę sunt iniquitates. Psalmus XXXI 110. Non concupiscas prosperitatem iniusti, sed sustine Dominum. Item pręmium et exaltatio et elati deiectio. Psalmus XXXVI. III. Affectans patriam cęlestem. Psalmus XLII 112. Describitur beatitudo regni cęlestis. Psalmus LXIIII. Fidelium saluatio. Psalmus LXXI. Quare mali prosperantur et boni tribulantur. Psalmus LXXII 114. Status populi in patriam reducti. Psalmus LXIIII. Fruitio uisionis diuinę. Psalmus LXXIX 115. Supernę beatitudinis desiderium. Psalmus LXXXIII. Lętitia beatorum. Psalmus LXXXVI 116. Vt repleamini misericordia et exultemus in ęternum, et dirigamur in uiam salutis. Psalmus LXXXIX. In ęternum glorificabitur, salutare Dei uidebit. Psalmus XC. Iustus ut palma florebit. Psalmus XCI. Lux orta est iusto et rectis corde lętitia. Psalmus XCVI 117. Filii seruorum tuorum habitabunt etc. Psalmus CI 118. De felicitate misericordium. Psalmus CXI. Nos qui uiuimus, benedicimus Domino. Psalmus CXIII. Placebo Domino in regione uiuorum. Psalmus CXIIII 119. Lętatus sum in his quę dicta sunt mihi; in domum Domini ibimus. Psalmus CXXI. De beatis. Psalmus CXXIIII 121. Erunt sicut sagittę agiles in manu, in uoluntate potentis Dei. Psalmus CCXXVI 122. Filii tui sicutnouellę oliuarum, in circuitu mensę tuę. Psalmus CXXVII 122. Multiplicabis in anima mea uirtutem. Psalmus CXXXVII 123. Anima mea cognoscet nimis. Psalmus CXXXVIII. Eodem Psalmo: In libro tuo omnes scribentur 124. Iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum uultu tuo. Psalmus CXXXIX. Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo. Me expectant iusti, donec retribuas mihi. Psalmus [141] CXLI. Beatus populus cuius Dominus Deus eius. Psalmus CXLIII. In terram rectam se deduci orat. Psalmus CXLII 124. Exultabunt sancti in gloria etc. Psalmus CXLVIIII. Laudate Dominum in sanctis eius. Psalmus CL. In primo Psalmo beatitudo terrena in hoc ultimo cęlestis continetur 125. Prosperitas stultorum perdet eos. Auro et argento melior sapientia 126. Merces iusti 127. Prosperitas iusti et impii 128. Lucerna impiorum extinguetur 131. Delicię, diuitię, risus, gaudium omnia uanitas. Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lętitiam. Spiritus iustorum ascendit sursum 133. Sapientia hominis lucet in uultu eius, et potentissimus faciem illius commutabit. Bene erit timentibus Deum. Vniuersa ęque ueniunt bono et malo, malis aliquando bene, et bonis male 134. Iam hiems transiit, imber abiit. Surge, ueni etc. 135. Montes ultra Iordanem, de quorum speculis cernitur terra Iudę. Sponsus ait se pręparasse bona ab amicis comedenda. LX reginę sunt patres descendentes ab Abraham, concubinę a Noe usque ad Abraham. Foecunditas regeneratorum per baptismum 136. In prosperis humilis. Orant se transferri ad cęlos. Iustorum animę in manu Dei sunt etc. Fulgebunt iusti, tanquam scintillę discurrent; iudicabunt nationes et dominabuntur populis. O quam pulchra est casta generatio, cum claritate 137. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Iusti in perpetuum uiuent, et apud Dominum est merces eorum. Fructus et delectatio et honor et immortalitas possidentium ueram sapientiam 138. Iter fecerunt per deserta, de inimicis se uindicauerunt, sitientibus data est aqua de petra 139. In die bonorum memento malorum. Cibabit illum pane uitę et intellectus, et aqua, sapientię salutaris potabit illum. Adimplebit eum spiritu sapientię et intellectus, et stola glorię uestiet illum 144. Memento irę in die consummationis, paupertatis in tempore abundantię 145. Dominus spiritu intelligentię replebit illum etc. 149. Vniuscuiusque conseruabit bona. Et quis satiabitur uidens gloriam eius? Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum uiuet etc. Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nunciet ecclesia 150. Dabit uobis pro labore mercedem uestram in tempore suo 151. Post LXX annos erit Tyro quasi canticum meretricis etc. Erunt negotiationes eius sanctificatę Domino 155. Hi leuabunt uocem suam atque laudabunt, cum glorificatus fuerit Dominus. Gratias agit pro translatione iustorum ad cęlos 156. In die illa Hierusalem cęlestem ingredientur iusti in pace 156. Et erit lux lunę sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter etc. 157. Et erit opus iustitię pax, et cultus iustitię silentium et securitas usque in sempiternum. Qualis debeat esse habitaturus in excelsis 158. Non esurient neque sitient, et non percutiet eos ęstus et sol etc. 162. Recede procul a calumnia, quia non timebis. In lętitia egrediemini etc. Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum ęternum, quod non auferetur 163. Dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum etc. 164. Qui habet fiduciam, hęreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur etc. Tunc delectaberis super Domino; et sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hęreditate Iacob, patris tui 164. Non audietur ultra iniquitas. Minimus erit in mille, et paruulus in gentem fortissimam. Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, scilicet in anima et corpore. Lętitia sempiterna erit eis. Gaudens gaudebo in Domino, et exultabit anima mea in Deo meo, quia induit me uestimentis salutis, et indumento iustitię circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et sponsam ornatam monilibus suis 165. A sęculo non audierunt, neque auribus perceperunt, oculus non uidit, Deus, absque te, quę pręparasti expectantibus te. Qui benedictus super terram, benedicetur in Deo amen etc. 166. Videbitis, et gaudebit cor uestrum; et ossa uestra quasi herba germinabunt. Et erit mensis ex mense, sabbatum ex sabbato, id est quies ęterna 167. Quare uia impiorum prosperatur etc. 170. Pręmium ei qui sabbatum custodierit 172. Conuertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. Reuertetur Iacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet. Erit anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient etc. 175. Inebriaui animam lassam, et omnem animam esurientem saturaui. Adhuc possidebuntur domus et agri et uineę in terra ista. Conuertam captiuitatem eorum, ait Dominus 176. Ioachin, rex Iuda, educitur de carcere et ponitur tronus eius super tronos regum; uictum recipit perpetuum in Babylone 181. Vt scias, ubi sit longiturnitas uitę et uictus, ubi sit lumen oculorum et pax. Circumdabit te Deus dyploide iustitię, et imponet mytram capiti tuo honoris ęterni. Adducet deus Israel cum iocunditate in lumine maiestatis suę, cum misericordia et iustitia quę est ex ipso. Beati sumus, Israel, quia quę Deo placent, manifesta sunt nobis. O Israel, quam magna est domus Dei etc. 183. Eleuata est gloria Domini desuper Cherub; et repleta est domus nube et atrium splendore etc. 186. Cum dedero gloriam in terra uiuentium, in nihilum redigam te 190. De felicitate fidelium tempore Christi: Educam uos de sepulchris uestris, populus meus, et inducam uos in terram Israel 192. Vestibulum et porta templi ad quam gradibus ascendebatur, et columnę singulę ad latera eius 193. Impleuit gloria Domini domum Domini 194. Suscipient regnum sancti Dei. Regnum dabitur populo sanctorum Altissimi 198. Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates 200. Viuemus in conspectu eius, sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum 202. Ero quasi ros, et Israel germinabit sicut lylium, et erumpet radix eius ut Lybani. Ibunt rami eius, et erit quasi oliua gloria eius, et odor eius ut Lybani etc. Filię Syon, exultate, et lętamini in Domino Deo uestro 204. Stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte etc. Ecce dies uenient, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uuę mittentem semen; et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles culti erunt 206. Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo Iesu meo. Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi ceruorum, et super excelsa mea deducet me uictor in psalmis canentem 210. Auferte uestimenta sordida ab eo. Ecce abstuli iniquitatem tuam et indui te mutatoriis etc. 212. Hodie quoque annuncians duplicia reddam tibi 214. Et erit dies una quę nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore uesperi erit lux etc. 215. Qui uidentes malorum prosperitatem confusi dicunt: Vanus est qui seruit Deo 216. Et orietur uobis timentibus nomen meum Sol iustitię et sanitas in pennis eius. Filii Israel inudentes felicitati gentium susceperunt ritus eorum 217. Fides. Credidit Abraham, et reputatum est ei ad iustitiam 3. Fratres Ioseph, cum in saccis frumenti etiam pecuniam, quam pro eo penderant, reperissent, Iacob iterum eos ad coemendum mittens duplicem dedit, alteram, ut redderent, alteram, qua frumentum compararent 8. Sanson iis qui propositum enygma soluerant, quamuis dolose egissent, non est refragatus, quin sponsionem impleret; XXX uestes eis dedit spolia XXX Ascalonitarum ab ipso percussorum 38. Ethai Getheus, cum tuto in urbe manere posset maluit comitari Dauid fugientem 52. Experimento discitur non Baal, sed Deum Israel esse Deum. Hinc prophetę Baal deduntur neci. Azahel ungitur rex super Syriam in perditionem filiorum Israel, pręter VII milia qui non adorarunt Baal. Iehu, rex Israel, occidit sacerdotes idoli Baal, templum destruxit, sed tamen non dereliquit uitulos Hieroboam. Ob hoc Azahel percussit Israel. Ioiada sacerdos pepigit inter Deum et regem et populum. Sustulerunt Baal de Iuda 65. Asa subuertit altaria peregrini cultus in cunctis urbibus Iuda; percussit othiopum exercitum decies centenamilia et currus CCC. Asa simulachrum Priapi combussit, cui pręerat mater eius; et bellum non fuit usque ad XXX annum regni eius. Anani propheta redarguit Asam eo quod habuerit fiduciam in rege Sirię et non tantum in Domino etc. 77. Esdras erubuit a rege petere auxilium, ne ille impotentiam imputaret Deo Israel 84. Thobias nunquam adorauit uitulos Hieroboam, sed pergebat adorare Deum in Hierusalem. Thobias docet fide constanti promereri uitam 90. Beatus qui credit in Christum. Psalmus XL 111. Mori pręoptat quam seruire idolis. Psalmus XLIIII 112. Promittens confessionem Christo in ęternum. Psalmus LXXVIII 115. Petit, ut in fide maneat semper. Psalmus LXXXV 116. Ipsum adorare confitentes etc. Psalmus XCV 115. Pro fidelibus. Psalmus C 118. In ęternum, Domine, permanet uerbum tuum in cęlo, et in sęculum sęculi ueritas tua, Psalmus CXVIII 121. Hęreditate acquisiui testimonia tua, Psalmo eodem. Illuc ascenderunt tribus Domini, id est fideles. Psalmus CXXI 121. Beatus populus cuius Dominus Deus eius. Psalmus CXLIII 124. Prope est Dominus inuocantibus eum in ueritate. Psalmus CXLIIII 124. Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestauit eis. Psalmus CXLVII 125. Fidentem ne decipias. Bibe aquam de cisterna tua 126. Fideiussor 127. Fidelitas. Fides. Per misericordiam et fidem purgantur peccata 128. Fideiussor 130. Fidelis. Fideiussor pro extraneo 130. Iterum 130. Fidelis 132. Assimilaui te angelis, quia fidelis es. Fideles Dominus pręfert gentibus, et ipsi illum gentium diis. Populus Dei delectatus immundis 135. Confessio ueri Dei 136. Arbor crucis sub qua nobilitata est Ecclesia; degenerauit synagoga. Dominus apparet eis qui fidem habent in illum. Qui confidunt in Domino, intelligent ueritatem. Casta generatio, id est fideles 137. Nam per sapientiam sanati sunt quicunque placuerunt tibi, Domine, a principio 139. Corripuit populum fidelem, Ęgyptios infideles perdidit 140. Non natiuitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderunt conseruat 140. Crede Deo 141. Quasi cedrus exaltata sum in Lybano etc. Fidei initium 146. Fideiubeto proximo tuo 147. Fides conseruatio mandatorum. Qui credit Deo, attendit mandatis. Sapiens credit legi Dei 148. Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sęculum stabit 149. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum 150. Si non credideritis, non permanebitis. Ressiduum Israel innitetur super Dominum, Sanctum Israel etc. 153. Iusti et fideles adhęrebunt ei iudicanti 154. Qui crediderit, non festinet. Sanctificabunt Sanctum Iacob, et Deum Israel prędicabunt. Beati omnes qui expectant eum. Pascetur in die illa agnus spaciose. Erit fides in temporibus suis 158. Fiat tantum pax et ueritas in diebus meis. Meus es tu 160. Seruus meus es tu, Israel. Non obliuiscaris mei. Israel, saluatus est in Domino salute ęterna. Audite me, domus Iacob, et omne ressiduum domus Israel 161. Omnibus his uelut ornamento uestieris etc. 162. Adhęrens Domino siue aduena siue eunuchus sit, saluabitur. Qui fiduciam habet mei, hęreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. Viri misericordię colliguntur, et non est qui intelligat. Creaui fructum labiorum pacem, id est confitentium me; pacem ei qui longe est et pacem ei qui prope, id est tum gentili tum Iudeo 164. Circuite uias Hierusalem etc., id est paucos inuenietis facientes iudicium et quęrentes fidem. Domine, oculi tui respiciunt fidem 168. Non glorietur sapiens in sapientia sua nec fortis nec diues etc., sed in hoc glorietur scire et nosse me etc. 169. Cum quęsieritis me in toto corde uestro, inueniar a uobis, ait Dominus 175. Sanctum Domini non euelletur et non destruetur ultra in perpetuum 176. Tu ne timeas, serue meus, Iacob, saluum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captiuitatis tuę 179. Fides latronis in cruce: Noui diluculo, multa est fides tua 182. Dominus Deus noster adinuenit omnem uiam discipline, et tradidit illam, Iacob, puero suo, et Israel, dilecto suo 183. Fidelium signum thau, id est crux. Super quem uideritis thau, ne interficiatis 186. Fidelium multiplicatio 188. De diuersarum gentium copulatione in fide una 192. Locus solii, ubi habito in medio filiorum Israel. Qui non errauerunt, ipsi accedent ad me 194. In ripis orietur omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus etc. Fructus erit in cibum, folia in medicinam. Tres portę in quolibet latere templi sunt tres gradus fidelium: incipientium, proficientium, perfectorum 195. Porticus, Sanctum, Sanctum sanctorum, id est unus Deus, Christus incarnatus, Sancta Trinitas una substantia 196. Regnum fidelium nunquam dissipandum, sed comminuens reliqua 197. Daniel exiuit illesus de lacu leonum, quia credidit Deo suo 198. In tempore illo saluabitur populus tuus omnis qui inuentus fuerit scriptus in libro 200. Et erit numerus filiorum Israel quasi harena maris, et dicetur eis: Filii Dei uiuentis 201. Iezrael, id est fideles 202. Ephraim uitula docta diligere trituram, et ego transiui super pulchritudinem colli eius. De fide Iudę 203. Rami Lybani, id est fideles Christi 204. Germinauerunt speciosa deserti; lignum attulit fructum suum. Omnis qui inuocauerit nomen meum, saluus erit 204. Quęrite me, et uiuetis; et nolite quęrere Bethel 205. Possidebit domus Iacob eos qui se possederant etc., de regno fidelium 207. Omnes populi ambulabunt in nomine dei sui, nos autem ambulabimus in nomine Dei nostri, in ęternum et ultra 208. Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in se metipso; iustus autem in fide sua uiuet 210. Tunc reddam populis labium electum, ut inuocent omnes nomen Domini et seruiant ei humero uno 211. Dominus est oculus hominis et omnium tribuum Israel. Ex illo arcus pręlii, scilicet errores prosternens. Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt. Iuda et Israel, id est fideles et increduli 214. Et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia 216. Symon abstulit immundicias 223. Machabeus templum et ciuitatem expiauit etc. 227. Rasias sibi ipsi mortem consciuit, ne ad gentilitatem compelleretur. Iudei minus solliciti pro uxoribus, filiis ac fratribus quam pro periculo ciuitatis et templi 229. Fortis. Sanson leonem manibus discerpsit 38. Volens ligatus a III milibus uirorum; ligatus autem occurrens Philisteis fractis uinculis percussit mille ex eis maxilla asini. De Gaza euasit uulsis foribus ciuitatis. Iterum ligatus rupit funes neruiceos. Tertio funes qui nunquam fuerant in usu alicuius operis. Quarto extraxit clauum de terra cui fuerat alligatus per VII capillos. Postremo, quia nazareus erat, raso capite captus est. Hinc ergo alligatus columnis quibus innitebatur domus, his concussis atque auulsis et se ipsum et III milia Philisteorum oppressit ruina 38. Saul rex utrunque bouem concidit in frusta 43. Columna ęrea in porticu templi dicta Booz, id est Fortitudo 47. Banaia interfecit leonem in cisterna; percussit Ęgyptium Gygantem 71. Fortissimi de exercitu Israel 71. Quęritur, quid sit fortius: uinum an rex, an mulieres, an ueritas 88. Nemo saluatur in fortitudine uirium, Psalmus XXXII 111. Fortis 127. Fortis 134. Dauid cum leonibus et ursis quasi cum agnis lusit, Goliam interfecit 150. Fortitudo est scire et nosse Deum 169. Formosus. Og, rex Bassan, de stirpe Gygantum, cuius lectus ferreus longus cubitorum IX, latus IIII 26. Saul rex super omnes eminebat humerotenus 43. Dauid, ut uidit Bersabee, forma eius captus est 51. Absalon pulcherrimus omnium in Israel. Thamar, filia eius, formę elegantissimę 52. Ęgyptius cuius statura cubitorum V, lancea ut liciatorium texentium 71. Iudith pulchra, diues, nobilis 95. Dominus auxit decorem eius proficiscentis ad Holophernem 95. In specie faciei suę dissoluit eum etc. 97. Tres filię Iob, quarum nomina Dies, Cassia, Cornu stibii; omnium pulcherrimę et fratrum cohęredes 108. Mulier pulchra et fatua 128. Os alienę, id est meretricis 131. Animalia statura minima et sapientissima. Fallax gratia et uana est pulchritudo 132. Laus formę muliebris 136. Speciem mulieris alienę multi admirati reprobi facti sunt. Non laudes uirum speciosum, nec spernas deformem; parua est apis et multi fructus 144. Species mulieris exhilarat faciem uiri sui 148. Quo pulchrior es, descende et dormi cum incircumcisis etc. 191. Furtum. Rachel furata idola patris Laban insedit eis, et non est deprehensa 5. Lex de furtis 13 Qui ui aliquid extorserit uel rem inuentam negauerit, reddet insuper quintam partem 15. Ne fureris 17. Mulier alteri dormienti filium furata apposuit suum mortuum; litigant coram rege 56. Thobias afferente sibi uxore hedum cauendum esse dixit, ne furtiuus foret 90. Aquę furtiuę dulciores 127. Qui subtrahit aliquid a patre uel a matre, fur 132. Erubescite de furto 149. Contra furtum 213. Menelaus uasa, templi furto sublata dedit Andronico, ut Oniam interficeret 226. Frigidum. Dat niuem, spargit nebulam, mittit chrystallum, inducit frigus. Psalmus CXLVII 125. In die illa non erit lux, sed frigus et gelu 215. Dauid opertus non calefiebat etc. 55. Fama Salomonis reginam Saba adduxit in Hierusalem 57. Nuncius piger 127. Nuncius. Fama 128. Fama bona. Legatus fidelis. Nuncius bonus. Nuncius stultus 131. Sicut cynamomum et balsamum aromatizans odorem dedi 146. Curam habe de bono nomine etc. 149. Memoria Iosię in compositione odoris facta, opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria, et ut musica in conuiuio uini 151. Fames. Somnium pharaonis: VII anni famis et septem ubertatis 7. In diebus iudicum orta fame Elimelech de Bethlem abiit in Moabitidem regionem 40. Fames triennis tempore Dauid regis 54. Ros et pluuia aliquandiu non fuit, et regnante Achab in Samaria fames fuit 60. Fames super terram tempore Helisei prophetę. Rege Syrię Samariam obsidente fit fames: caput asini stetit LXXX argenteis. Mulieres filios comederunt. Quatuor leprosi discedentes hostium gladio potius quam fame perire elegerunt 63. Heliseus prędixit famem VII annorum 64. Nabuchodonosor obsidente pręualuit fames in Hierusalem 69. Sterilitas frugum. Psalmus CVI 118. Fames 127. Esuriens 131. Arruerunt aquę et defecit herba; tibi peccauimus 171. De fame in Hierusalem, cum matres coxerunt filios. Item dicitur: Ęgypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane etc. 182. Ad Ezechiellem dicitur: Quasi subcinericium ordeaceum comedes, et stercore hominis operies illud docens. Sic comedent filii Israel panem pollutum inter gentes etc. Ecce conteram baculum panis in Hierusalem etc. 185. Fames propter peccata 187. Nesciuit quia ego dedi ei frumentum et uinum etc. iccirco auferam 201. Area et torcular non pascet eos, et uinum mentietur eis 203. Cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium sicut nigredo ollę 209. Seminastis multum, et intulistis parum etc. ob negligentiam templi ędificandi 211. Fames in Syon obsidente Antiocho, quia annus septimus erat. Post obitum Iudę fames in terra Israel 220. Filii 128. Filius malus. Filius 128. Filii. Filius insipiens. Filius malus bis. Filii iustorum 130. Filius sapiens. Filii mali 132. Detestatus sum industriam meam in acquirendo incertus de herede utrum [sa-] sapiens an stultus futurus sit. Miser qui genuit multos filios 133. Filii adulterii 137. Filii impii. Melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii 144. Filii boni. In filia non auertente se, firma custodiam 146. Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella. Qui docet filium suum, laudabitur in illo etc. Filii abominationum fiunt filii peccatorum 149. Filia, patris animum de multis sollicitum facit. Super filiam luxuriosam confirma custodiam 150. Festa. Principium mensium anni cuius die X immolatur agnus; est enim Phase 11. Dies septimus requie sanctificatus 12. Festa tria in anno 13. Sabbatum meum custodiatis 14. Sabbata custodite 17. Sabbati quies sancta. Ferię Domini: Phase, Azymi, Sabbatum memoriale clangentibus tubis sanctum, Dies expiationis. Sabbata. Ferię tabernaculorum. Septimo anno sabbatum requietionis terrę. Festum tubarum 18. Custodite sabbata mea, et pauete ad sanctuarium meum 19. Phase fecerunt in monte Synai. Qui fuerit immunndus super anima siue in uia procul, faciat Phase in mense secundo, XIIII die mensis 20. Alioquin qui non fecerit Phase, exterminabitur 20. Sabbato ligna colligens lapidatur 22. Sabbatum, Kalendę, Phase, Azima, Dies primitiarum; prima mensis septimi Dies clangoris et tubarum. Decima expiationis, quinta decima solennis etc. 24. De festis 27. Festum dedicationis templi 57. Iosias fecit Phase Domino quale non fuit factum a diebus Iudicum 69. Phase non fecerunt in tempore suo, sed mense secundo Ezechia regnante 81. Iosias fecit Phase 82. Fecerunt solennitatem tabernaculorum 83. Fecerunt Pasca et Azima 84. Nolite lugere, dies sanctificatus est Domino; comedite etc. Festum teabernaculorum.Dedicatio muri Hierusalem 87. Egerunt scenophegiam. FestumPhase 89. Dies uictorię Iudith celebris apud Iudeos 97. Dies qua a cęde cessatum est, cum Iudei accepta auctoritate a rege Assuero uindicarunt contra inimicos suos solennis habitus. Dies Phurim, id est sortium 99. Pro festo tubarum. Psalmus LXXX 115. Custodientes sabbatum beati. Sanctificatio sabbati in operatione boni et abstinentia mali 164. Nolite portare pondera in die sabbati. Pręmium custodientium et poena uiolantium 172. Sabbato cęsi ab inimicis, cum perire malent quam ea die pugnare 217. Festum dedicationis altaris 218. Festum scenophegię. Festum quod dicitur Dies ignis 224. Apollonius captata occasione sabbato aggressus Iudeos occidit 226. Iudei, cum fugientem hostem persequerentur, superueniente sabbato quieuerunt 227. Finis 128. Finis.Finis. Finis 128.