CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1087511 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1087511.

Nodus 1087511 in documento marul-mar-repert.xml


TVLLIVS IN TVSCVLANIS Fortunę non esse uirtutem subiectam 142. Theophrastus accusatur, quod in Calistene suo laudarit illam sententiam: Vitam regit fortuna, non sapientia 146. Metrodorus: "Occupaui", inquit, "te, Fortuna, atque cępi omnesque aditus tuos interclusi, ut ad me aspirare non posses." Foelix. Zeno dicebat eum esse beatum qui pręsentibus uoluptatibus frueretur speraretque futuros 122. Beatus est qui animi ęgritudine caret, cum miser sit ei subiectus 144. Beatus eiusmodi tranquillitati maris comparatur 144. Beatus etiam dicitur qui ex maiore parte beatus est 145. Semper beati omnes boni 146. Qui dicendi sunt beati. Omen beatum est cui nihil deest 148. Omnes beati sunt uirtutis compotes. Beatum non oportet sollicitari metu. Sapiens semper beatus. Quibus rebus constet uir beatus 149. Zenocrates in sola uirtute uitam beatam ponit. Formosus. Magni refert, quali in corpore animi locati sunt 100. Pulchritudo corporis animi pulchritudini comparata 133. Forma corporis non habenda in bonis 149. Frugalitas. Frugalitati contrarium uitium est nequitia 119. Frugalitatis nomine uirtutes continentur 134. Hominem frugi omnia recte facere. Fletus. Angor fit ex interitu eius qui carus fuit 131. Moeror ęgritudo flebilis. Lugendi genera detestabilia 126.