CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1087054 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1087054.

Nodus 1087054 in documento marul-mar-repert.xml


STRABO Foelix. Polycrates annulum relato pisce recuperauit; a Persarum satrape suspensus est 246. Larmanacogas 12 Indus secunda diu usus fortuna, mutationem eius pręcauens, ridens se in rogum coniecit 275. Fides. Fideiussorem non fefellit lupus 87. Contra fallentem non est actio, ut qui credit, discat credere cautius 269. Frugalitas Massiliensium 75. Hermodorum eiecerunt Ephesii, quod uir frugi esset et ipsis dissimilis 248. Euthydamus opibus hęreditario acceptis dicendi facultatem et gloriam addidit 254. Viro frugi obiectum: Nec tecum uiuere possumus nec sine te. Indi in uictu frugales 271. Bragmanorum philosophi frugalissimi 272. Nabathei puniunt eum qui rem minuit, et qui auget, honoribus afficiunt 297. Fletus. Flendo uirum Arthemisia consumpta est 253. Fortissimi omnium Crotoniatę ex quibus Milo 106. Fortissimus in regem eligitur 208. Canes leone fortiores apud Indos 208. Idem 269. Formosus. Babylonii proceri pulchrique, cęterum rudes et imperiti rerum 199. Rex fit qui forma pręstat 268. Puer bimestris, si uenusta forma aparuerit, educatur, alioquin perimitur. Darius Longimanus omnium pulcherrimus 280. Fur. Auctolycus 176. Furtis omnino abstinentes Indi 271.