CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 108621 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/108621.

Nodus 108621 in documento kunic-r-epigr.xml


92. Ad Aulum, a vero desciscentem. Quod semel est verum, verum non desinit, Aule, Esse unquam, incertas non subit, Aule, vices. Vertuntur mores hominum, rerumque, videtur Longe alius, versis moribus, esse color. Utque oculus videt arquati flava omnia, stulti Mens vitio sic res inficit usque suo: Ipse sibi foede varians foede varians] varians2 foede1 , variare putat res, Atque, prius verum quod fuit, esse negat. Aule, tuos mores componat denique virtus: Quod verum est, verum jam tibi semper erit.