CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 108574 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/108574.

Nodus 108574 in documento kunic-r-epigr.xml


91. Ad Accam. De formae instabilitate. Obvius adspexi Pholoen, Aeglenque sorores; Neutra erat a longo tempore visa mihi. Agnovi foedam; contento lumine quamvis Spectarem, pulchram noscere non potui; Pulchram olim, veteris jam nec vestigia formae Ulla inerant, possem ut dicere: pulchra fuit. Ingemui, stabili quod displicet esse tenore, Quod placet, heu, celeri vertier, Acca, vice. Haec tibi me Phoebus jussit narrare, leporem Ob formae interdum quod nimis, Acca, tumes.