CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 108458 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/108458.

Nodus 108458 in documento kunic-r-epigr.xml


87. De reprehensore blando. Distat adulanti paullum reprehensor ineptus, Carpit ubi verbis crimina blandiloquis. Ille probat noxas, hic sublevat: omne, venuste Quod carpas, vitium creditur esse leve. Corrector facile quod fert, nihil esse videtur, Esse aliquid tandem, cum furit, ira docet.