CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 108357 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/108357.

Nodus 108357 in documento kunic-r-epigr.xml


84. Ad Levinum, laudantem praeposteram patriae suae lenitatem. Hoc patriam laudare audes, Levine, quod illa Haud plectit, si quis dogmata prava serat? Quid, si quis, vitae noceant quae, dira venena Misceat? Idne etiam negligitis facinus? Corporis an vobis res magnaque dignaque cura, Res nihili mentis creditur esse salus?