CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1082711 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1082711.

Nodus 1082711 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Ęger. Speusippus, quia paraliticus erat, uehiculo ferebatur in Achademiam. Obuiam factus Diogeni: "Salue", inquit. Et ille: "At tu nequaquam salue, qui eiusmodi cum sis, uiuere sustines" 38. Sanitatem speciei esse constantiam, morbum contra huius esse uiolationem 84. Heraclitus aquę intercutis morbo correptus, medicos per enygmata sciscitabatur, an possent ex imbre siccitatem facere. Illis uero non intelligentibus se ipsum boum stabulo includens et fimo obruens nec proficiens moritur 89. Timon et Dioscorides, eius discipulus, ambo lusci. Cum quidam tertius adesset, se mirari dixit, quodcum tres essent, non nisi quattuor haberent oculos. Ipse se Cyclopem appellabat 98. Diuturni morbi plus habent quod delectet quam quod doleat 110. Ętas. Epimenides uixit annos CLVII et in totidem diebus senuit, quot annos dormierat 14.15. Pythagoras ętatem distinguit: puer XX annos implet, adolescens XX, iuuenis XX, senex XX. Eas anni temporibus accommodat: ueri quidem puerum, ęstati adolescentem, autumno iuuenem et hiemi senem. Adolescentem intelligit puberem, iuuenem uirum 81. Democritus moriturus uitę spacium produxit usque in diem tertium panes calidos quotidie naribus admouens 92. Enygma. Vnus pater, XII filii, his singulis XXX filię, alię candidę, alię nigrę. Immortales sunt, et moriuntur. Est autem annus 12. Antisthenes, cum ab eo, qui proposuerat enygma, ut solueret, rogarettur, "quid", inquit, "o stolide uis, ut soluam, quod etiam inuolutum nobis negocium exhibet" 22. Emptio. Diogenes quęrebatur, quod quę preciosissima sunt, minimo uenirent, et econtra; denique statuam tribus milibus emi, farinę uero chenicem duobus ęreis 56. Exemplum. Fertur post Zenonis mortem Antigonum dixisse: "O quale spectaculum perdidi" 64. Pythagoras: Per uiam publicam non eundum, id est uulgi mores non imitandos esse 82.