CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1081141 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1081141.

Nodus 1081141 in documento marul-mar-repert.xml


MARCVS Eger. Emoroissa omnia expenderat in medicos; tetigit Iesum, et curata est V. Dominus sanans surdum et mutum suspexit in cęlum, innuens nobis inde quęrenda esse remedia VII. Ecclesia. Cessauit uentus et procella Iesu ascendente in naui, id est regnante in Ecclesia VI. Septem sportę septem ecclesię sunt VIII. Vendentes et ementes eiiciuntur de templo. Domus mea domus orationis XI. Vinea sepe circumdata in qua lacus et turris, id est Ecclesia protectione munita Dei, et in ea baptismus et fides XII. Cenaculum grande, Ecclesia magna, in qua narratur nomen Domini, strata uarietate uirtutum et linguarum XIIII.