CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 107900 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/107900.

Nodus 107900 in documento kunic-r-epigr.xml


69. De senili amore. Quintus amat Pollam senior. Miraris? Amari Credis enim, dempto corpore, posse nihil. Quid, si quem capiat virtus, moresque bonorum, Quidquid et haud sensu tangitur, ast animo. Is, mirum est, senior quemquam; si captus amore Carum habeat, cuiquam carus et esse velit? Incestus nullo est non turpis tempore; nullo (Crede mihi) est turpis tempore castus amor.