CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 107799 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/107799.

Nodus 107799 in documento kunic-r-epigr.xml


66. Ad Polam, de adversa fama vitanda. Ut reor, es; verum non est satis esse pudicam, Quod non es, vulgo si videare tamen. Non res una etenim, mens et tibi conscia probri, Foemineum perdit fama sed ipsa decus. Turpis et est, patitur quae turpis, Polla, videri Sit licet eximia Penelopaea fide.