CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 10755 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/10755.

Nodus 10755 in documento zamagna-b-navis.xml


ELEGIA II. Ad Virginem nascentem. Qualis noctivagae phoebes [a] nitor almus olympo Emicat, ac niveis invehitur bijugis; Qualis ab eois nimbo conspersa rosarum Memnonis illa parens prosilit aequoribus; Qualis et imbriferas ubi guttas auricomus Sol Permeat, in vario lumine versicolor Post hyemem jam depulsam post nubila tetra Formosae facies iridos exoritur; Talis ades nascens: quid talis? Ne bona saevi; Quin potius vati parce puella tuo. Pauperis hoc vitium linguae, quae nescia fari est, Quod videt attonitis sensibus in te inhians Mens animi, puras quum primum lucis in oras Matris felici laberis e gremio: Conatur tamen ipsa, potis si dicere, et omnes Verborum nequidquam anxia versat opes, Vestigatque undas, poti queis ducere vates Suerunt ismariis culminibus nemora, Atque hebrum tanaimque inhibere: heic deficit humor Pegaseus, fons heic aret apollineus; Rerum nulla refert species te, diva, venustum Nil est, quo non sis tute venusta mage. Quippe venis, qualem voluit Sator ille supremus, Et voluit, qua nec pulcrior ulla fuit, Nec melior, volvens te [b] aeterna in mente, priusquam Mundi libravit moenia ponderibus, Effuditque auras late, certisque revinxit Terrarum clausum finibus oceanum, Sidera et immisit caelo. Tu namque fuisti Illud opus, majus quo nihil ipse deus, Condidit et solem quamvis et sidera, prompsit E tot inexhaustae mentis imaginibus; Tantaque virtutis tua sunt [c] exordia, nondum Nata omnes omni ut decore antevoles. Nil igitur conferre tibi sese audeat: atqui Non ideo has humiles sperne puella domos; Has tibi praecipue rerum pater ipse paravit, Praecipue tellus condita et astra tibi. Aspice fulgentem lunam, quae dum aurea caelo Ducit sidereas nocte silente faces, Optatum per lassa dabit tibi membra soporem Pallidula teneros luce fovens oculos. Aspice et auroram: rubuere ardentia caeli Templa, rubent longe culminaque et silüae: Haec tibi solis erit praenuncia. Jam nova rerum, Quoquo oculos vertas, se facies aperit: Tethyos en pura prodit sol almus ab unda, Vanescunt tremulis sidera luminibus, Nusquam atrae est facies noctis: tantum ille coruscans Litore ab eoo litus ad hesperium Spicula diffundit lucis volitantia; quae se In septem postquam stamina dissolüunt, Omnibus ille suus rebus color, omnibus illa Et forma et species floribus enituit. Tum libani te [d] cedri, et sioniae cyparissi, Tum vocat atque ingens palma, oleaeque viror, Et riguo platanus campo, Hiericuntis et illa Ambrosium os rubro tincta lepore rosa: Dumque vocant, placidas zephyris motantibus auras, Adsonat omne avium per nemora alta genus, Colluditque iterans blando tua nomina cantu. O quae tam felix nasceris, haud metuas Heic habitare; tuo si nunc dignabere terram Adspectu, veterem se induet in speciem; Qualem habuit, miseram quum nondum perdidit Heva Decepta inferni fraude mala colubri. Omnia sunt illi primum hoc de fonte coorta Tot mala, et omnigenae semina nequitiae: Quae cunctis natura parens infausta suorum, Hausere ut primae tempora vitae homines, Insinuat penitus; tibi sed, quae colla draconis Presseris in carae matris adhuc gremio, Haud unquam insevit. Semper curaeque metusque Longe aberunt, falsae et gaudia laetitiae, Et spes et desidideria atque aestus animorum, Transversos qui nos turbine conripiunt, Aborbentque atrum in barathrum. Tibi pectoris omnes Motus pax certo foedere certa reget, Nullo inconstantis fortunae agitabere casu, Nulla tuum invadent nubila consilium: Quae sunt recta, voles; atque inter recta sequeris Optima quaeque; in te candida lux inerit; In te dius Amor, puram qui saepius auras Te levis hinc pennis evehet aureolis In superas alte volitans, ubi purior aether Et supra Sinain et juga Thaborea Ridet, et haud ullo concussus turbine saevit. Illic tu nigris altior et nebulis, Altior et nimbis ventisque furentibus omnes Despicies casus, despiciesque minas, Queis humilis regio haec miscetur. Quare age laeta Regina o terras ingredere, ipsa decus, Ipsa aderis magnum columen mortalibus aegris. Quos inter quum me videris, affer opem Jactatoque vagoque: orto jam sidere tanto In medio incolumes ibimus oceano.