CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1071020 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1071020.

Nodus 1071020 in documento marul-mar-repert.xml


VALERIVS MAXIMVS Diligentia. Triumuir nocturnus populi iudicio concidit, quia uigilias negligentius circumierat, liber VIII, caput I. Dolus. Romanus Sabinum decepit in uacca fatali immolanda, liber VII, caput III. Mulier, quę depositi nomine pecuniam a duobus acceperat, ab altero interceptam alter adueniens petebat; a Demostene defensa est, eodem. Hannibal in Canensi uictoria decepit magis quam uicit Romanos, caput IIII. Diuitię. Cęteris res suas efferentibus Bias nihil ferens omnia bona se sua secum ferre dixit, liber VII, caput II. Dolor. Pictor quidam summi moeroris acerbitatem exprimere non ualens Agamemnonis in Ephigenię immolate nece lugentis caput inuoluit, liber VIII, caput XI. Degener. Qui a parentibus claris degenerauerunt, liber III, caput V. Defensio. Agatocles, cum urbem eius Syracusas Cartaginienses inuasissent, ipse exercitum in Aphricam transtulit. Sic inferendo, quę patiebatur, melius quam se defendendo malis liberatus est. Deus. Thales interrogatus, an facta hominum deos fallerent, "ne cogitata" inquit, liber VII, caput II. Discordia: De ui et seditione, liber IX, caput VII.