CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 107084 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/107084.

Nodus 107084 in documento kunic-r-epigr.xml


42. Ad Postumum, curari quae negligenda, negligi quae curanda sunt. Quae raptim fugiunt, curamus, Postume; in omni Quae mansura aevo sunt bona, negligimus. Felices juvat esse, viam dum carpimus, at sors, Excipiet quae nos postmodo, pro nihilo est: Nimirum stulti solo rerum omnia sensu Metimur, brutae non secus ac pecudes. Quod praesens non est, prorsum nihil esse videtur, Nec subit, heu, praesens jam fore perpetuo.