CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1066545 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1066545.

Nodus 1066545 in documento marul-mar-repert.xml


SENECA Derisio. Vatinius in pedes suos plurima dicebat et in fauces concisas. Sic inimicorum urbanitatem effugit 78. Vrbanitas mordax cauenda in eos qui uindicandi habent potestatem. Hęc enim causa fuit, ut Calistenem occideret Alexander et Antonius graui ęre opprimeret Athenienses 111. Oscus nihil absque schemmate dicere cupit 143. Deformis. Corporis defectus non lędit animum 23. Dolus. Tyrannicida, a tyranno comprehensus et de coniuratis interrogatus amicos eius nominauit 51. Diues 3. Contra diuitem 12. Democritus diuitias proiecit 59. Qualiter utetur diuitiis sapiens, qualiter auarus. Diuitias nego bonum esse. Diuitię apud sapientem in seruitute sunt, apud stultum in imperio 62. Nihil certi 65. Diutites pauperibus similes 70. Diuitię et luxuria 71. Optimus pecunię modus est, qui nec in paupertatem cadit nec procul a paupertate discedit 73. Omnium enim extrinsecus effluentium lubrica et incerta possessio est 76. Diuites mendicis miseriores; illi enim exiguo, hi multo egent 77. Pecunia, si uti scias, ancilla est, si nescias, domina est. Quę sunt maxime diuitię? Non desiderare diuitias. Quis plurimum habet? Qui minimum cupit. Vtendum est diuitiis, non abutendum, ut nec inde a superioribus contemnaris nec ab inferioribus timearis 87. Diuitum uanitas 88. Crystallum quomodo fit 99. Tollite uestras diuitias, quas huc atque illuc incertę fortunę fluctus appellet 117. Contra patrem, qui filium abdicat nolentem ad diuitem ire in adoptionem, qui suos abdicauerat. Cresus. Crassus 123. Quod pecunia augeat discordiam 129. Diues accusat pauperem 143. Bona caduca. Nemo est nostrum, in quo ius habet fortuna 3. Diuitis auari sollicitudo. Siquid in diuitiis esset solidi, aliquando /1 et impleret. Diuitię plura cupere docent 6. Epicurus: Multis parasse diuitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio. Diuitiarum contemptor similis Deo 7. Magnus est ille, qui in diuitiis pauper est 8. Verę quietis impedimenta 9. Opto tibi illorum contemptum quę tibi optarunt parentes 12. Mediocria utilia sunt, nimia nocent 13. Opum amissio 14. Multa portantem uidebis comitique onerique timentem 19. Nimiam opulentiam insectatur etc. 21. Nemo ex illis, quos purpuratos uides, felix est 29. Diues luxuriosus. Quod opes non sint bona. Diuitię utrum malorum causa sunt. Quod non sint bona 37. De Cornelii Senetionis morte repentina 50. Diuitum luxuria 55. Diuitię et dignitates bracteata felicitas est 57. Diues insatiabilis 59. Quis sit modus diuitiarum? Primo habere quod necesse est, secundo quod satis est. Sanus diues est, qui, licet habeat diuitias, eas tamen ut contingentes habet. Multas diuitias parasse non finis miseriarum fuit, sed mutatio 63. Dolor. Heraclitus semper lugens, Democritus ridens 50. Octauia Marcellum filium inconsolabiliter luxit, reprehenditur; Liuia Drusum usque dum sepeliuit, laudatur 64. Luctus inanis. Quod luctus non sit naturalis. Quod bruta quoque breui tempore dolent amissos foetus 65. Fleant delicati, non fortes 68. Maiores decem mensium spacium lugentibus uiros dederunt 70. Dolor contra remedium contumax 71. Bion eleganter ait non minus molestum esse caluis quam comatis pilos uelli 73. Dolori tantum des, quantum poscit. Qui non flendi? Hercules, Regulus, Cato 75. Non dolore tantum, sed doloris opinione uexamur, more puerorum etc. 76. Dolens mortem fratris 81. Muliebre est se dolori consumendum comittere 82. Non exigit, ne ex toto moereat, quamuis quidam negent doliturum esse sapientem 84. Dolor et timor uim suam perdit in eo qui ultra sensum mali miser est 99. Imbecillis et ignauus est, qui propter dolorem moritur, stultus qui doloris causa uiuit 20. Annus ad lugendum 22. Inter gaudium et dolorem 23. Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit. Patientia doloris 31. Peripatetici dicunt sapientem non uinci moerore, sed tamen tangi 35. Optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui magnus extendi 43. Dolor quomodo temperandus. Sępe salua sapientis autoritate fluunt lachrymę 49. DEVS. Natura, Iuppiter Stator, Fatum, Liber pater, Hercules, Mercurius. Nomina multa, Deus unus 33. De Deo metuendo contra Epicurum 34. Dei benefica natura nocere non potest 51. Quid sit Deus, et iterum 88. Fatum immutabile 95. Non talis in cęlo Iuppiter, qualis in Capitolio 96. Nunquam nos uerecundiores esse debereAristoteles ait quam cum de diis agitur 110. Diis solis et uirtus et beata uita contingit 42. Communis omnium opinio deos esse et animos ęternos 58. Depositum non semper reddendum 33. Debitum. Pythagoricus quidam etiam mortuo sutori proiecit quod debebat, nolens alieno assuescere 45. Leue ęs alienum debitorem facit, graue inimicum 80.