CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 106516 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/106516.

Nodus 106516 in documento kunic-r-epigr.xml


26. Ad Postumum, divitias optantem. Esse cupis dives, sanus magis esse labora; Obsunt vesano, Postume, divitiae. Nitens divitiis miserum se denique perdit, Conficit atque suo quae struit exitio. Quaeque sibi dixit falso bona, re docet ipsa, Tandem prave uso uso] usu Radelja magna fuisse mala.