CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1064801 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1064801.

Nodus 1064801 in documento marul-mar-repert.xml


LVCAS Docilis. Maria, autem conseruabat omnia uerba hęc conferens in corde suo II. Qui audit et facit pręcepta Dei, edificat domum supra petram VI. Semen est uerbum Dei quod cadens in terram bonam etc. hi sunt qui audientes retinent et fructum afferunt in patientia VIII. Maria sedens secus pedes Domini audiebat uerbum illius X. Beati qui audiunt uerbum Dei, et custodiunt illud XI. Dolus. Vulpes foueas habent IX. Ite et dicite uulpi illi id est Herodi XIII. Diues. Et diuites dimisit inanes I. Ve uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram VI. Semen cecidit inter spinas: qui audierunt, et a sollicitu/dinibus, et diuitiis, et uoluptatibus uitę euntes, suffocantur, et non referunt fructum VIII. Cuiusdam diuitis uberes fructus ager attulit etc. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te; quę autem parasti, cuius erunt? XII. Villam emi, et necesse habeo exire et uidere illam; rogo te, habe me excusatum XIIII. CHRISTVS: Falli eos qui se possidere diuitias tanquam dominos putant, cum sint dispensatores rei alienę. Diuitię uerę et diuitię iniquitatis. Ratio quare tenemur diuitias communicare indigentibus: Diues qui induebatur purpura et bisso, sepelitur in inferno, et dicitur ei: Recordare quia recepisti bona in uita tua etc. XVI. Erunt duo in lecto; unus assumetur, et alter relinquetur, quia non omnes diuites impii XVII. Diuitias non esse malas per se. Diues audito perfectionis pręcepto contristatus est XVIII. Zacheus diues et publicanus XIX. Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram XXII. Dolor. Flendo uidua misericordiam impetrauit a Domino, ut filium sibi iam elatum suscitaret. Flendo mulier peccatrix obtinuit ueniam VII. Iesum multa turba populi et mulierum sequebatur, qui plangebant et lamentabantur eum. Petrus fleuit amare, et primus ex dicipulis consolatus est uidens resurgentem Iesum XXIII. Degener. Qui fuerit in tecto, et uasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Loth XVII. Domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis eam speluncam latronum XIX. Templum quod lapidibus bonis et donis exornatum erat, destructm est, et non est relictus lapis super lapidem. Cum uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquauit desolatio eius XXI. Debitum. Cui multum datum est, multum quęretur ab eo; et cui commendauerunt multum, plus petent ab eo XII. Diabolus. Si demones super porcos potestatem non habent, multo minus super homines factos ad imaginem Dei. Oportet ergo Deum solum timere, illos autem contemnere. Diabolus queritur se torqueri iussus exire ab homine. Demones intrant in porcos et pręcipitant eos suffocantes in stagnum VIII. Nullius fidem a diabolo nisi Domino permittente tentari XXII. DEVS. Christus. Ventis et mari imperat et obediunt ei. Psalmus: Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas VIII. At Iesus uidens cogitationes cordis eorum IX. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo X. Vt uidit cogitationes eorum, dixit eis XI. Christus granum synapis, fermentum etc. XIII. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reuerti. Benedictus qui uenit rex in nomine Domini, pax in cęlo, et gloria in excelsis XIX. Cęlum et terra transibunt, uerba autem mea non transient XXI. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris uirtutis Dei XXII. Fecit potentiam in brachio suo, id est in uerbo, per quod operatus est mundum I. Nomen Iesu gloriosum etc. II. Salutare quod parasti ante faciem omnium populorum, id est Christum incarnatum: lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuę Israel II. Puer autem Iesus crescebat etc. plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Annorum XII sedit in medio doctorum; stupebant super prudentia et responsis eius. Iesus proficiebat sapientia, et ętate, et gratia apud Deum et homines II. Volebant pręcipitare eum, ipse autem per medium illorum ibat IIII./ Stupebant in doctrina eius, et in potestate erat sermo ipsius. Demonia exibant clamantia: Tu es filius Dei, quia sciebant ipsum esse Christum IIII. Paralitico dimittit peccata V. Vt cognouit Iesus cogitationes eorum V. Omnis turba quęrebat eum tangere, quia uirtus de illo exibat et sanabat omnes VI. Suscitauit uiduę filium VII.