CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1064620 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1064620.

Nodus 1064620 in documento marul-mar-repert.xml


MATTHEVS DEVS. Christi diuinitas. Natum in Bethlem Magi adorant, aurum offerunt regi, thus Deo, myrrham homini. Angelus ad Ioseph: Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Vocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum II. Ioannes: Qui autem post me uenturus est, fortior me est. Baptizato Iesu cęli aperti sunt, Spiritus Sanctus in specie columbę apparuit, uox Patris de cęlo audita est III. Demoniacos, lunaticos, paraliticos curauit IIII. Admirantur super doctrina eius. Erat docens sicut potestatem habens VII. Descendens de monte leprosum curauit, Capharnaum seruum centurionis paraliticum, socrum Petri domi febricitantem tactu manus sanauit. Demonia uerbo eiecit. Venti et mare obediunt ei. Demonia eum confitentur filium Dei, et se ab eo ante tempus torqueri clamant VIII. Paralitico sanato peccata dimittit. Vidit cogitationes eorum. Iairi filiam defunctam suscitat. Emoroissam tactu fimbrię sanauit VIIII. Potestatem dat discipulis eiiciendi spiritus et curandi langores. Prophetat de persecutionibus eorum X. Cęci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. Confiteor tibi, Pater, Domine cęli et terrę. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Nemo nouit Filium, nisi Pater XI. Iesus autem sciens cogitationes eorum. Prędicit de sua resurectione exemplo Ionę XII. Mirantur unde huic sapientia et uirtutes XIII. De V panibus V milia hominum saciat. Venit ad discipulos? ambulans super mare. In naui adorantes eum dicunt: Vere Filius Dei es. In Genezareth infirmi tacta fimbria sanatur XIIII. Secus mare Galileę in monte sanat mutos, cęcos, claudos, debiles, turbę mirantur. Septem panibus IIII milia hominum saciat XV. Respondet cogitationibus discipulorum. Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei uiui. Petro dat claues regni cęlorum. Futura de se prędicit XVI. In monte excelso transfiguratur. Vox de nube: Hic est Filius meus dilectus etc. Lunaticum, quem non potuerunt discipuli, ipse curauit. Iterum de se prophetat in Galilea. Staterem in ore piscis esse cognouit XVII. Potestatem dat ligandi et soluendi XVIII. Vnus est bonus Deus. Omnia possibilia apud Deum XIX. Prophetat de se ascendens in Hierusalem. Sequentes et pręcedentes clamant: Osanna in excelsis etc. Vendentes et ementes eiicit de templo. Ficulneam arescere fecit XXI. Christus et filius Dauid et Dominus XXII. Prophetat de euersione Hierusalem XXIII. Prophetat de se ut supra XXVI. Hora sexta eo in cruce pendente fiunt tenebrę usque ad nonam. Clamans uoce magna emisit spiritum. Velum templi scissum, terra mota, petrę scissę, monumenta aperta, corpora sanctorum surexerunt. Centurio confitetur Filium Dei XXVII. Eo resurgente fit terręmotus, descendit angelus, custodes territiueluti mortui cadunt XXVIII. Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. etc. XXVIII. Discordia. Omne regnum diuisum contra se desolabitur XII. Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala XIII. Veh mundo a scandalis! Necesse est ut ueniant scandala, uerum tamen ueh homini illi, per quem scandalum uenit! XVIII. Iesu, id est paci, pręponunt Barrabam, id est seditiones XXVII. Derisio. Deridetur Dominus suscitaturus puellam ac dicens: Non est mortua, sed dormit. Ob hoc ut indigni uidere miracula eiiciuntur. VIIII. Diuitię, Nolite thesaurizare in terra, sed in cęlo. Vbi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Non potestis Deo seruire et mamonę VI. Nolite possidere aurum etc. X. Semen cecidit in spinis XIII. Quid prodest homini, si mundum uniuersum lucretur etc. aut quam dabit commutationem pro anima sua? XVI. Cum audisset adolescens, abiit tristis. Erat enim habens multas possessiones. Difficile diues intrabit in regnum cęlorum. Facilius camellus per foramen etc. XIX. Eiecit Dominus uendentes et ementes de templo XXI. Inuitati abierunt, alius in uillam suam, alius ad negociationem suam XXII. Docilis. Semen cecidit in terram bonam, et attulit fructum etc. XIII. Degener. Qui in tecto sunt, non descendant etc. XXIIII. Dolus. Vulpes foueas habent, et uolucres cęli nidos VIII. Vinum cum felle mixtum porrigunt XXVII. Dolor. Herodis dolor simulatus circa Ioannem XIIII.