CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1060818 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1060818.

Nodus 1060818 in documento marul-mar-repert.xml


BIBLIA Diligentia. Saul, dum Cis patris sollicite perquisiuit asinas, et ipsas inuenit et se regem fore agnouit 42. Sollicitus 130. Vidisti uirum uelocem in opere etc. 131. Mane semina et uespere ne cesses 134. Quodcunque potest facere manus tua instanter operare etc. In omnibus operibus tuis esto uelox 147. Derisio. Viri Sochoth et Phanuel deriserunt Gedeonem, et ab eodem contriti dederunt poenas 36. Michol sterilitate damnatur, quia irrisit Dauid ludentem ante archam Domini 50. Pueri XLII qui deridebant Heliseum a duobus ursis lacerati sunt 62. Sanabalath et Thobię dicteria in Iudeos, cum reędificarent Hierusalem 85. Thobias, cum irrideretur de operibus piis, econtra dicebat his promereri uitam ęternam 90. Anna uxor exprobrat ei spem uanam et elemosinas eius non prospere cessisse 90. Deridetur iusti simplicitas 103. Nunc autem derident me iuniores tempore etc. 106. Illusor solus portabit malum 127. Derisor quęrit sapientiam, et non inuenit. Calumniator pauperis 128. Parata sunt derisoribus iudicia etc. 130. Derisorem eiice 131. Pauper calumnians pauperem. Parentum irrisor 132. Videntes turbabuntur et gementes dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum etc. 138. Filii Israel Moysen, quem prius expositum deriserunt, in fine euentus mirati sunt 139. Equus emissarius, sic et amicus subsannator; sub omni suprasedente hinnit 148. In derisores prophetarum 156. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me 172. Factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die 182. Offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens 190. Qui deriserunt desolationem Hierusalem, ipsi confusionem suam passi sunt 192. Deformis. Statua quam somniauit Nabuchodonosor 196. Docilis. Ruth abiit in agrum ad colligendas spicas post terga metentium 40. Attendite, filii, disciplinam patris 126. Disce. Disce prius, postea doceas 131. Esto mansuetus ad audiendum uerbum Dei. Si dilexeris audire, sapiens eris. In multitudine presbiterorum prudentium sta, et si uideris sensatum, euigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. Ne despicias doctrinam presbiterorum et seniorum 142. Verbum sapiens scius suscipiet, luxuriosus proiiciet 145. Suscipe correptionem 148. Et mittam famem in terra, non famem panis nec sitim aquę, sed audiendi uerbum Domini, et non inuenient 206. Dolus. Rebecca dolis circumuenit uirum Isaac, ut benediceret Iacob filio, ratus se benedicere filio Esau 5. Ne decipias. Vestem ex duobus contextam non indueris 17. Dominus iubet percuti Madianitas, quia deceperunt Israel per idolum Belphegor et Zochi, filiam ducis Madian 24. Gabaonitę dolo impetrarunt sibi salutem coram Iosue 31. Aioth uenit cum muneribus ad regem Eglon, et seorsum in colloquium euocatum interimit. Sysaram latere cupientem operuit Iahel, mox adacto tempori clauo interfecit 35. Vulpes Sansonis ignem ferentes in cauda 38. Saul sepę simulata reconcilatione tetendit insidias Dauid; ubi id parum processit, aperto odio persecutus est eum 45. Dauid simulat insaniam 46. Ioab dolose euocatum Abner interfecit 49. Siba seruus insimulatus dominum suum defectionis possessionem bonorum illius impetrauit a rege 53. Ioab Amasam, collegam suum dolo interfecit 54. Ioab utriusque homicidii regnante Salomone dedit poenas 55. Mulier alteri furata uiuum filium supposuit suum mortuum 56. Prophetes senex de Bethel decepit alterum dicens angelum sibi locutum etc. 58. Simulatores et callidi prouocant iram Dei 107. De uanis et falsis hominibus. Psalmus XI 109. Contra simulatores amicicię. Psalmus XXVII 110. Ab homine iniquo et doloso errue me. Psalmus XLII. Simulatorum malicia. Psalmus LXI 113. Conuersio ficta. Psalmus LXXVII 115. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi etc. Psalmus CXL 124. Consilium fraudis. Illusor. Supplantator. 126. Os bilingue detestor 127. Fraudulentus bis 128. Deceptor iustorum 132. Qui fodit foueam, incidet in eam 134. Caue a dolosis et sperbis 144. Dolosus et insidiator 147. Qui fraudem facit mercenario 148. Malicia amicorum falsorum 148. Erubescite de offuscatione dati et accepti 149. Sicut decipula plena auibus, sic domus eorum plenę dolo. A propheta usque ad sacerdotem faciunt dolum. Vnusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet 169. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias 169. Ismael occidit Godoliam in conuiuio ab ipso inuitatus 178. Dolo circumueniunt regem, ut emittat edictum, quo periret Daniel, quem rex prę cęteris diligebat 198. Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor 202. Mensura minor irę plena 209. Totum in hamo subleuauit etc. Ve qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius 210. Eupator munitionem Syon dirruit, cum ei pacem iurasset 219. Alchimas itidem percussit Assideos. Nicanor euocatum Iudam ad pacem ineundam inter se uoluit eum comprehendere 220. Rex Ęgypti quasi amicus ingressus Syriam dolo eam occupauit, ciuitates Alexandri, generi sui. Ionathas dolis Triphonis circumuentus periit 222. Idem Triphon Antiochum regem, dum simul pergerent, dolo interemit 223. Menelaus sibi impetrauit sacerdotium, cum Iason eum, ut pro se impetraret, misisset pecuniasque ei dedisset 225. Andronicus iurauit Onię sacerdoti nihil se ei nociturum, et euocatum de templo interemit 226. Diuitię. Abraham diues auri er argenti 2. Isaac propter opulentiam incidit in Palestinorum inuidiam. Isaac serui foderunt puteum dictum Abundantia 4. Iacob pauper diligitur a socero suo Laban, ditatus uero ab eodem persecutionem patitur 5. Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt etc. Caue, ne, postquam affluxeris bonis, eleuetur cor tuum et non reminiscaris Domini, Dei tui 26. Anos aureos et mures aureos fecerunt Philistiim 42. Dauid arma aurea et multum ęris adduxit in Hierusalem Adadezer regis 50. Dauid expugnata urbe Rabath tulit regis diadema pondo auri talentum habens gemmas preciosissimas etc. Altare aureum, mensa, candelabra X etc., omnia ex auro 57. Attulerunt de Ophir ad Salomonem CCCCXX talenta auri. Scuta, peltę, uasa, supellex, omnia de auro purissimo. Tanta fuit copia argenti in Hierusalem, quanta lapidum, tanta cedrorum, quanta et sicomorum 58. Ioas Azaheli, regi Syrię, uenienti extra Hierusalem uniuersum argentum de palatio et thesauris templi dedit, et inde eum fecit recedere 65. Achaz, rex Iuda, misit aurum et argentum Assyriorum regi, et percussit >Syros 67. Diuitiarum iactantia Ezechiam ad pauperiem redegit rapientibus eas illis ipsis quibus eas ostentauerat 78. Dauid percussis Philistiim de pręda pharetras aureas et ęris magnam copiam attulit in Hierusalem 72. Quanta pręparauit Dauid pro ędificatione templi 73. Attulerunt ad Salomonem de Ophir auri talenta CCCCL. Afferebantur per singulos annos auri talenta DCLXVI. Salomon magnificatus est super omnes reges terrę diuitiis et gloria 76. Appensa sacerdotibus per Esdram post transmigrationem 84. Vix per dies XXX collecta sunt Assyriorum spolia 96. Diuitię Iob 101. Diues cum dormierit, nihil secum auferet etc. 105. Non dabitur aurum obrizum pro sapientia, nec appendetur argentum in commutatione eius 106. Diuites egebunt; quęrentes autem Dominum abundabunt. Psalmus XXX 111. Thesaurizet alius, substantia mea apud Dominum. Psalmus XXXVIII 111. Potentia et diuitię non saluant. Psalmus XLVIII 112. Si diuitię affluant, nolite cor apponere. Psalmus LXI 114. Obprobrium sumus abundantibus. Psalmus CXXII 121. Diuitię postponuntur sapientię 127. Diues bis 127. Diuitię. Diues auarus et diues largus. Substantia festinata minuetur, quę autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Bonus possidebit substantiam peccatoris. Diuitię ter 128. Diuitię. Diues. Diues rigidus. Diues. Acquisitio festinata. Diuitię 130. Diues. Familia et substantia 131. Diues. Diues insipiens. Diues iterum. Nec diuitias nec paupertates optat Salomon, sed tantum uictui necessaria 132. Diuitię et opulentia uanitas. Detestatus sum industriam meam in acquirendo. Qui amat diuitias, fructum non capiet ex eis. Saturitas diuitis non sinit eum dormire. Alius acquirit diuitias nec fruitur eis; homo extraneus uorabit illas. Diuitię conseruatę in malum domini sui. Sicut egressus est nudus de utero matris suę, sic reuertetur, et nihil auferet de labore suo 133. Sapientia cum diuitiis prodest 134. Quid nobis profuit superbia aut diuitiarum iactantia? Transierunt omnia 138. Noli attendere ad possessiones iniquas. Noli anxius esse in diuitiis iniustis. Multos perdidit aurum et argentum 142. Non zeles gloriam et opes peccatoris. Qui gloriatur in substantia, uereri debet paupertatem. Si diues fueris, non eris immunis a delicto. Diues. Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia 144. Memento paupertatis in tempore abundantię 145. Diues mendax 146. Diues bonus. Beatus diues sine macula auaritię 147. Substantię iniustorum sicut fluuius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluuia personabunt 149. Mors amara iniusto et diuiti 149. Salomon collegit aurum et argentum 150. Cum clamaueris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet uentus, tollet aura 164. Diuitię scire et nosse Deum 169. Perdix fouit quę non peperit; fecit diuitias, et non in iudicio; in dimidio dierum suorum relinquet eas, et in nouissimo suo erit insipiens 172. Pro eo quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requieuit in fecibus suis etc. Propterea ecce dies ueniunt, et confundetur Moab etc. 180. Quę habitas super aquas multas locuplex in thesauris, uenit finis tuus, pedalis pręcisionis tuę 181. Vbi sunt qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum etc. 183. Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini 185. Iniquitas Sodomę abundantia et ocium 187. Olla plena bonis carnibus efferbuit, et discocta sunt ossa illius in medio eius 189. Desiderabile argentum eorum urtica hęreditabit, lappa in tabernaculis eorum. Iuxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt, et eleuarunt cor suum, et obliti sunt mei etc. 203. Domos quadro lapide ędificabitis, et non habitabitis in eis; uineas plantabitis amantissimas, et non bibetis uinum earum 205. Ve uobis qui opulenti estis in Syon, et confiditis in montem Samarię etc. 206. Diripite argentum, diripite aurum; et non est finis diuitiarum etc. 209. Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in uisceribus eius 210. Disperierunt omnes inuoluti argento. Argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irę Domini 211. Et qui mercedes congregauit, misit eas in sacculum pertusum 211. Peccatoribus non proderunt diuitię 214. Iudas fugatis hostibus cum ad castra eorum reuertisset, uetuit tolli spolia, ne in his dirripiendis occupatos Gorgias, qui stabat in montibus, opprimeret 218. Simon clypeum aureum mnarum mille Romanis misit 223. Dolor. Benoni, id est filius doloris mei 6. Aaron uetitus dolorem pręferre in morte filiorum, eo quod oleum unctionis esset super eum. Aaron mente lugubri comedere non potuit de oblatione, licet teneretur 16. Sacerdos ne contaminetur in mortibus ciuium, nisi consanguineorum. Pontifex caput non discoperiet uestimenta non scindet, ad mortuum non ingredietur 18. Mortem Aaron fleuit populus diebus XXX 23. Non uos incidetis nec facietis caluitium super mortuo 27. Moysen fleuerunt XXX diebus 30. Minante angelo filii Israel fleuerunt; locus dictus flentium siue lachrimarum 35. Iepte immolauit filiam; hinc mos inoleuit, ut filię Israel simul conuenientes annuo fletu diebus quattuor plangant filiam Ieptę. Filia Iepte duobus mensibus peragrans montes luxit uirginitatem suam, reuersa patris uotum impleuit 37. Nolebat Noemi se uocari Noemi, id est Pulchram, sed Mara, id est Amaram 40. Heli audita nece filiorum prę dolore cecidit et mortuus est 41. Qui archam Domini abstulerant, percutiebantur in secretiori parte natium, et ascendebat ululatus percussorum in cęlum 42. Dauid fleuit uxores captas ab hostibus Achinoe et Abigail 48. Habitatores Iabes mortem Saul et filiorum eius dolentes ieiunauerunt VII diebus. Dauid dolens mortem Saul et Ionatę scidit uestimenta sua, sui lugentes ieiunauerunt ad uesperam 49. Dauid Ammonis filii nece audita scidit uestimenta, reliqui fleuerunt ploratu magno 52. Idem Absalonem uitę suę insidiantem grauissime fleuit occisum 53. Respha a filiis in cruce pendentibus abigebat aues per diem et bestias per noctem 54. Heliseus fleuit, dum prophetaret Azahelem super Syriam regnaturum et mala facturum filiis Israel 64. Iosias fleuit mala uentura super Hierusalem; propterea requieuit in pace, ne uideat illa 68. Iosiam luxerunt Iuda et Hierusalem. Hieremias fecit lamentationes 82. In reędificatione templi sub Zorobabel populus pars gaudebat, pars lugebat clamore mixto 83.89. Esdras scidit uestimenta, uulsit capillos et barbam, sedit moerens usque ad uesperum. Fleuit populus. Neemias: Fleui et luxi diebus multis 85.90. Anna flet Thobiam discedentem 91. Factus est fletus et ululatus in ecclesia per multas horas clamantium ad Deum 95. Dolor et exclamatio subita Vagaonis et Assyriorum uiso Olophernis trunco 96. Iudith defunctam luxit populus diebus septem 97. Dolor Mardochei et Iudeorum apud Persas, cum edictum regis exisset delendi eos 98. Iob quoque nunciis calamitatis exceptis scidisse dicitur uestimenta sua, et tonso capite corruisse in terram 101. Verba mea dolore sunt plena etc. 102. Dimitte me, ut plangam dolorem meum 103. Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me 104. In doloribus consolabitur a Domino. Psalmus XCIII 117. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Psalmus [118] CXVIII 120. Lamentatio populi in captiuitate. Psalmus CXXXVI 123. Dolor 127. Lugens consolabitur 128. Risum dolor sequitur 128. Tristitia 130. Afflictus 131. Melior tristitia quam lętitia 134. Sapientia a doloribus liberat 139. Tristitiam non des animę tuę. Placens Deo tristitiam expelle a te 147. In mortuum produc lachrimas 149. Qui lugent consolabuntur 157. Angeli pacis amare flebunt 158. Fleuit Ezechias fletu magno 159. Rugiemus quasi ursi et quasi columbę meditantes gememus quia corruit in platea ueritas 164. Consolatio lugentibus a Domino 165. Tonde capillum tuum et proiice, et sume in directum planctum, quia proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lachrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filię populi mei 169. Lamentatio Hieremię: Non sedi in concilio ludentium etc. Solus sedebam, quia amaritudine replesti me; quare factus est dolor meus perpetuus etc. 171. Rachel plorans filios suos etc. 175. Nequaquam calcator uuę solitum celeuma cantabit 180. Lamentatio Hieremię: Quomodo sedet sola ciuitas 181. Inundauerunt aquę super caput meum. Repleuit me amaritudinibus, inebriauit me absinthio. Recordare absinthii mei et felis. Oculus meus afflictus est. Diuisiones aquarum deduxerunt oculi mei 182. Defecit gaudium cordis mei, uersus est in luctum chorus noster; cecidit corona capitis nostri 183. Sedi VII diebus moerens 184. Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu ad omnes abominationes malorum domuus Israel 185. Rui in faciem et exclamaui: Heu, heu, heu, Domine Deus. Ezechiel flet mortem Pheltię: Heu, heu, heu, Domine, consummationem tu facis etc. 186. Et tu, assumme planctum super principes Israel 188. Non palam flet, sed tamen tacitus ingemiscit Ezechiel uxoris mortem 189. Lamentum super pharaonem. Cane carmen lugubre super multitudinem Ęgypti 191. Tristitia regis cum liberare cuperet Danielem, et edictum reuocare non liceret 198. Dolores parturientis uenient ei 223. Vlulate etc. 204. Super hoc plangam quia desperata est plaga eius 208. Operiebatis lachrimis altare Domini fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium etc., quia nihil prosunt lachrimę, ubi non cessat peccatum 216. Degener. Ioram pessimus, de Iosaphat optimo. Ioatham rex rectum fecit coram Domino, Achaz uero, filius eius, male operatus est 80. Manasses in fine optimus; Ammon, filius eius, semper per omnia pessimus fuit. Vinea electa conuersa in prauum 167. Versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti ęs, et stamnum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis; scoria argenti facti sunt 189. Defensor. Respha a filiis crucifixis abigebat aues per diem et bestias per noctem 54. Bello Philistino Iesbinedob extendit manum percussurus Dauid regem; Abisai ictum eius suspendit illo statim interfecto 54. Dominus defendet iustum ab impio. Protector. Psalmus XXXVI.III. Innocens a Domino protegitur. Psalmus LI 112. A persecutionibus liberatio. Psalmus LXXI 114. Dominus protexit Dauid ab inimicis suis. Psalmus LXXXVIII 116. Ipse custodiet te ab impetu impiorum 126. Custos domini sui 131. Impii persecuntur, iusti defendunt. Aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt. Vindica inopem 132. Liberator ab ingratis contemnitur 134. Sub umbra illius sedi etc. 135. Christus sponsam se defensurum pollicetur, sed adhuc illa se defendi petit 137. Nubem ab ęstu solis umbraculum habent 140. Libera eum qui patitur iniuriam 141. Protectio Domini in tentationibus 152. Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient/te; cum ambulaueris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te 161. Cibabo hostes tuos carnibus suis etc. Nunquid abbreuiata et paruula facta est manus mea, ut non possim redimere? 162. Tu ne formides quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te 167. Dabo te populo huic in murum ęreum, fortem; et bellabunt aduersum te, et non pręualebunt, quia ego tecum sum etc. 171. Dominus autem mecum est tanquam bellator fortis; iccirco qui persecuntur me, cadent et infirmi erunt 172. Erruite ui oppressum, liberate ui oppressum 173. Hieremias liberatus de carcere libertate donatur per Nabuzardan, magistrum militię regis Nabuchodonosor 178. Adducam malum super omnem carnem, et te, Baruch, saluabo, quocunque perrexeris 179. Ecce dedi faciem tuam ualentiorem facie eorum etc., ne timeas eos 184. Murus triplex templi est triplex protectio: diuina, angelica, humana 195. Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio eius. Qui enim tetigerit uos, tangit pupillam oculi mei 212. Desperatio. Cayn desperauit ueniam 1. Desperans emendationis 131. Sobna sacerdos propter diffidentiam captus 155. Depositum. Lex de custodibus et rebus alteri commendatis 13. Qui abiurauit depositum 15. Debitum et creditum. Si pignus indumentum tuleris, ante solis occasum redde 13. Mercenario cito soluas 17. Septimo anno facies remissionem, et creditor quicquam repetere non poterit etc. 27. Cum repetes debitum etc. Reddes precium laboris pauperi ante solis occasum 29. Querela oppressorum ęre alieno et remissio debiti 86. Thobias commisit filio exactionem argenti a Gabello per chirographum 91. Creditor compatiens pauperi 132. Ne protrahas datum angustianti 132. Qui ędificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hieme 145. Donum. Princeps quod donabit filio, erit ei hęreditarium, quod uero aliis donabit, durabit usque ad annum remissionis 195. Decima. Abraham dedit decimas omnium Melchisedech sacerdoti 3. Iacob uouit Deo decimas cunctorum, quę sibi Deus dederit 5. Decimas et primitias non tardabis offerre. Primitiarum offerendarum genera 13. Oblationes 15. Decimę omnes terrę Domini sunt 19. Filiis autem Leui dedi omnes decimas Israel etc. Leuitę decimam partem decimę offerant Domino 22. Decima de frugibus. Primogenita de armentis et ouibus 27. Ezechias pręcepit sacerdotibus et Leuitis dari decimas 81. Primogenita et primitię soluuntur sacerdotibus, decima terrę Leuitis. Decima decimę Leuitarum offertur in domo Dei. Leuitis data decima 87. Thobias primitiua et decimas fideliter soluit 90. Inferte omnem decimam in horreum meum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero uobis catharactas cęli etc. 216. Diabolus. Coluber tortuosus 105. Behemoth foenum quasi bos comedet. An extrahere poteris Leuiathan hamo? etc.; de eius crudelitate et obstinatione et potentia et superbia 108. Superbum pharaonem, id est diabolum, humiliauit Dominus Psalmus LXXXVIII 116. Inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum 137. Requiescent ibi bestię, dracones, struciones, pilosi, ululę, syrenę. Quomodo cecidisti de cęlo, Lucifer, qui mane oriebaris? 154. In die Iudicii detrudetur diabolus in infernum 156. A uoce Domini pauebit Assur 157. Captiuitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto saluabitur 162. Ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas 163. Superbia et casus diaboli 190. Leo gentium, draco qui est in mari. Faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra, id est demones 191. Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit seducere gentes etc. 192. Belial uniuersus interiit. Clypeus fortium eius ignis, uiri exercitus in coccineis, aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia 209. Facies eorum uentus urens 210. Ante faciem eius ibit mors, id est diabolus. Item de subiectione diaboli 210. Quid tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum 213. Princeps tributorum Antiochi regis simulans pacem irruit super ciuitatem 217. DEVS. Apparuit Dominus Abrahę in ualle Mambrę; tres uidit, et unum adorauit 3. Iacobus locum, ubi luctatus est cum uiro, uocauit Phanuel, dicens: Vidi Dominum facie ad faciem 6. Moysi apparuit Dominus: flamma in rubo, et rubus non comburebatur. Aspicere non audebat contra Deum 10. Ego sum qui sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob 10. Ego Dominus et nomen meum Adonay. Ad Moysen: Constitui te Deum pharaonis. Malefici de Moyse dixerunt: Digitus Dei est hic 10. Dominus pręcessit populum per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis 11. Loquente Domino terretur populus et clamat: Non loquatur nobis Dominus, sed Moyses, ne moriamur 12. Viderunt Deum Israel, sub cuius pedibus quasi opus lapidis saphirini et quasi cę1um, cum serenum est 13. Dominus loquebatur Moysi facie ad faciem. Petiit sibi ostendi faciem Domini, sed audiuit: Non poteris uidere faciem meam. Non enim uidebit me homo, et uiuet etc. Apparuit gloria Domini omnibus etc. 16. Moyses audiebat uocem loquentis de propiciatorio inter duos cherubim. Super tentorium quasi species ignis etc. 20. De Moyse dicitur: Palam, et non per enygmata et figuras Deum uidet 21. Dominus Deus tuus ignis consummens est, Deus emulator 26. Apparuit Dominus in columna nubis 30. Anna cantico extollit magnificentiam Dei 41. Dominus exterruit Philistiim tonitru et fragore, et cęsi sunt a filiis Israel 42. Dauid miratur potentiam et magnitudinem Dei 54. Gloria Domini impleuit domum 57. Helias stetit in monte, et Dominus pertransiit in spiritu uehementi et igne 60. Canticum Dauid de Deo et mirabilibus eius 72. Magnus es, Domine, in ęternum 93. Adonay Domine, magnus es tu et pręclarus in uirtute etc. 97. Deus sapiens corde est, fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? Si uenerit ad me, non uidebo eum etc. 102. Quis ignorat omnia creata a Deo, et in manu eius esse omnia? Apud ipsum est sapientia et fortitudo etc. 103. Sed nusquam apprehendam eum; ipse uero scit uiam meam. Ipse enim solus est sciens omnia et faciens quid uult. Qui nouerunt eum, ignorant dies illius. Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus. Qui fecit spiramentum, qui extendit aquilonem super uacuum. Cum uix paruam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri 105. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legis latoribus. Quis poterit scrutari uias eius aut quis audet ei dicere: Operatus es iniquitatem? Ecce Deus magnus uincens scientiam nostram; numerus annorum eius inęstimabilis etc. Digne eum inuenire non possumus; magnus fortitudine, et iudicio, et iustitia; et enarrari non potest 107. Dei omnipotentia. Psalmus XXIII. Deus rectus, fidelis etc. Psalmus XXII 110. Item Psalmus XXXV. III. Potestas Dei est,et tibi, Domine, misericordia. Psalmus LXI. Mutipliciter Deum laudat. Psalmus LXV. Item Psalmus LXVIII 114. Potentia Dei in creando. Psalmus LXXIII. Deum magnificat. Psalmus LXXVI 115. Dei misericordia, magnificentia, gloria. Psalmus LXXXV. Laudat Deum. Psalmus LXXXVIII 116. Item Psalmus XCI. Item Psalmus XCII. Magnus Dominus et rex super omnes etc. Psalmus XCIIII. Omnes dii gentium demonia, Dominus autem cęlos fecit. Psalmus XCV. Inuitat ad laudem Dei. Psalmus XCVIIII 117. Item Psalmus CII, CIII, CIIII, CV 118. Item CXII. Deos gentium detestatur. Psalmus CXIII 119. Deus magnus prę omnibus diis, creator omnium, educens nubes, fulgura, pluuiam, uentos. Psalmus CXXXIIII, CXXXV, CXXXVII, CXXXVIII 123. Gentium simulachra insensibilia et qui confidunt in eis. Psalmus CXXXIIII 123. Laudes Dei. Psalmus CXLIIII 124. Item Psalmus CXLV, CXLVI, CXLVII. Omnes creaturas inuitat ad laudem Dei. Psalmus CXLVIII. Laudes Dei. Psalmus CL 125. Turris fortissima nomen Domini etc. Dei uoluntas permanet. Non est sapientia etc. contra Dominum 130. Deus cuncta fecit bona in tempore suo. Opera quę fecit Deus, ut timeatur, perseuerant in perpetuum 133. Dei pulchritudo, fortitudo, misericordia, iustitia 136. Deus inuenitur ab iis qui non tentant eum; apparet eis qui fidem habent in illum. Deus scrutator omnium, quia ubique spiritus Domini 137. Deus sapientię dux et sapientum emendator. In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et opus scientię, et disciplina. Deus patrum meorum et Domine misericordię, qui fecisti omnia uerbo tuo et sapientia tua etc. 138. Domine, omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti tanquam momentum staterę, sic est ante te orbis terrarum 139. O quam bonus et suauis est, Domine, spiritus tuus in omnibus. Qui creaturas solem, stellas deos putauerunt, quia bonę, pulchrę, potentes, sciant, quanto his dominator eorum melior, speciosior, fortior etc. De simulachris deorum quam uana sint 139. Tu autem, Deus noster, suauis et uerus es, patiens, et in misericordi a disponens omnia. Tu es, Domine, qui uitę necisque habes potestatem, et deducis usque ad portas mortis et reducis. Vnde idolorum origo. Melior est homo diis quos colit. Nosse Deum consummata iustitia est 140. In manu Dei potestas terrę. Omnia nuda et aperta oculis eius. Vię illorum coram illo sunt semper, et non sunt absconsę ab oculis eius. Non est minuere, neque adiicere, nec est inuenire magnalia Dei 144. Domine, pater et dominator uitę meę 146. Opera Domini uniuersa bona ualde. Opera omnis carnis coram illo, et non est quicquam absconditum ab oculis suis 149. Memor esto operum Domini etc., sapientię eius infinitę etc. Quis satiabitur uidens gloriam eius? Creaturę obediunt ei. Multa dicimus et deficimus; consummatio autem sermonum ipse est, ipse omnipotens super omnia opera sua. Exaltate illum quantum potestis; maior est enim omni laude. Ne laboretis, non enim comprehendatis 150. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum, saluatorem meum 151. [Deo omnia factu facilia esse, ipsum autem incomprehensibilem. Omnipotens creator et rector 160.] Dominator, Domine exercituum 152. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum etc., de gloria Domini 152. Deo omnia factu facilia esse, ipsum autem incomprehensibilem. Omnipotens creator et rector omnium, sapientię infinitę, omnia quasi nihil in comparatione illius. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Ego Dominus primus et nouissimus ego sum 160. Ego primus et ego nouissimus, et absque me non est Deus. Quis similis mei? De diis gentilium 161. Ego Dominus, et non est alterformans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Vsque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo. Consilium meum stabit, et uoluntas mea fiet. Trinitas sancta 162. Nunquid abbreuiata et paruula facta est manus mea? etc. 162. Dominus excelsus et sublimis, habitans ęternitatem, et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans etc. 164. Hęc dicit Dominus: Cęlum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum 166. Me ergo non timebatis, ait Dominus? etc. qui posui harenam terminum mari, pręceptum sempiternum quod non pręteribit etc. 168. Ego sum Dominus qui facio misericordiam, et iudicium, et iustitiam in terra 169. Ipse Deus uiuens et rex sempiternus. Dii qui cęlos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quę sub cęlo sunt. Deus qui facit terram in fortitudine sua, pręparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cęlos. Ad uocem suam dat etc. 170. Domine, fortitudo mea et robur meum, et refugium meum in die tribulationis 171. Ecce sicut lutum in menu figuli, sic uos, domus Israel, in manu mea 172. Putas ne Deus e uicino ego sum, et non Deus de longe? etc. Nunquid non cęlum et terram ego impleo, dicit Dominus 173. Vt facta est terra eorum in desolationem a facie irę columbę, id est Dei 174. Ipse Dominus creauit terram et quę in ea sunt, et dat eam cui uult 174. Ego sum iudex et testis, dicit Dominus 175. O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius. Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus. Adinuenit omnem uiam disciplinę 183. De uanitate deorum gentilium. Hęc uisio similitudinis glorię Domini etc. 184. Ezechiel uidit gloriam Domini, et cecidit in faciem, et spiritus sustulit eum super pedes 184. Cogitationes cordis uestri ego noui 186. Species glorię Domini ingressa est templum, et repleta est domus gloria Domini 194. Hymnus trium puerorum 197. Iuxta uoluntatem suam facit etc. et non est qui resistat manui eius et dicat ei: Quare fecisti? 197. A facie eius contremuit terra, moti sunt cęli etc. 204. Leo rugiet, quis non timebit ? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? 205. Ecce formans montes, et creans uentum, et annuncians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrę; Dominus Deus exercituum nomen eius 205. Qui ędificat in cęlo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundauit; qui uocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrę; Dominus nomen eius 206. Quis Deus similis tui? etc. Dominus emulator et ulciscens, Dominus patiens, et magnus fortitudine. Dominus in tempestate et in turbine uię eius, et nebule puluis pedum eius etc. 209. In igne zeli eius deuorabitur omnis terra 211. Dominus est oculus hominis et omnium tribuum Israel 214. Ego enim Dominus, et non mutor 216. Dagon deus in Azoto periit simul cum omnibus implorantibus auxilium eius 221. DEVS CHRISTVS. Dominus de Syon uenit, et de Seyr ortus est nobis etc. 30. Dauid prophetat de Christo 54. Cyrus, rex Persarum, captiuos liberauit, ut ędificent domum Domino. Christus genus humanum iugo peccati soluit, ut ędificent ecclesiam 83. Thobias de Christo 93. Stabis supra petram et uidebis posteriora mea; faciem autem meam non 14. Ecce spes eius frustrabitur eum, id est diabolum; uidentibus cunctis pręcipitabitur, scilicet a Christo 108. Christi mysteria. Psalmus II, III 108. Dominus mirificauit sanctum suum. Psalmus IIII. De incarnatione et uictoria, Psalmus VIII. De iudicio. Psalmus VIIII. Querela de dilatione aduentus eius. Psalmus XII. Natiuitas, ascensio, charitas, Psalmus XVIII 109. De magnificentia Domini, Psalmus XX. Oblatio agni immaculati. Psalmus XXVIII 110. De mysteriis Christi. Psalmus XXXVIIII. XL.III. Item Psalmus XLIIII.XLVI.XLVII. De redemptione. Psalmus XLVIII. De primo et secundo aduentu. Psalmus XLVIIII 112. Christus custoditus in sepulchro et resurgens. Psalmus LVIII. Christus permanet in ęternum in conspectu Dei etc. Psalmus LX 113. De incarnatione et eius inter homines conuersatione. Psalmus LXVI. Resurrectio et ascensio. Psalmus LXVII. Laus Domino ascendenti. Psalmo eodem. Iudicium, natiuitas, magorum adoratio. Psalmus LXXI 114. Cum accepero tempus, id est cum temporaliter homo factus fuero etc. Psalmus LXXIIII. Inuocat aduentum Christi in carne. Psalmus LXXIX 115. De Christo et natiuitate eius ad liberandum nos. Psalmus LXXXIIII. Item Psalmus LXXXVI 116. Christus promissus. Psalmus LXXXIX. De incarnatione et resurrectione etc. Psalmus XCII. Laudat Christum Saluatorem. Psalmus XCIIII. Prophetat de tempore Christi. Psalmus XCV. De aduentu ad Iudicium. Psalmus XCVI. De primo aduentu. Psalmus XCVII. De regno Christi. Psalums XCVIII 117. Christus minatur peccantibus, miseretur penitentibus. Psalmus C. Inuocat aduentum Saluatoris. Psalmus CI. Redemptio per Christum. Psalmus CVI. De sessione eius a dextris Dei. Psalmus CIX. Hęc porta Domini, scilicet Christus, per quem iusti intrabunt in requiem. Psalmus CXVII 119. Paraui lucernam Christo meo super ipsum efflorebit sanctificatio mea, id est nazareitas. Psalmus CXXXI. Christus loquens nunc pro se, nunc pro suis. Psalmus CXL. Christus se expectatum a iustis asserit. PsalmusCXLI 124. Benedictio et pax per Christum. Psalmus CXLVII. Deus exaltauit cornu populi sui eo quod ex eis Christus esset nasciturus. Psalmus CXLVIII. Lętatur Christo nascituro. Psalmus CXLXIX 125. Dominu s possedit me in initio etc. 127. Via uiri in adolescentula cognitu difficilis 132. Ciuitas obsidetur a rege magno, a paupere sapiente liberatur. Liberator ab ingratis contemnitur 134. De amore Sponsi Christi et Sponsę Ecclesię 135. Hortus conclusus et fructificans Maria, uirgo et mater. Ego dormio in sepultura, et cor meum uigilat in Deo. Ecclesia Christum uocat fratrem, Mariam matrem 136. Sapientia Dei, cum sit una, omnia potest, et in se permanens omnia innouat, et per nationes in animas sanctas se transfert 138. Cum quietum silentium continerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de cęlo, a regalibus sedibus uenit, id est Christus natus est 140. Fons sapientię uerbum Dei in excelsis 140. De sapientia Christi et gloria eius inter angelos et homines 146. De natiuitate Christi ex Virgine et descensu ad inferos etc. de illo 146. In sermone eius siluit uentus, et cogitatione sua placauit abyssum, et plantauit illam Dominus Iesus. Christus purgauit peccata Dauid et exaltauit in ęternum cornu eius 150. Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus 151. Et apprehendent VII mulieres uirum unum in die illa 152. In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria 152. Ecce Virgo concipiet et pariet filium. Velociter spolia detrahe, cito prędare, scilicet inferos. Christus credentibus in sanctificationem, incredulis in lapidem offensionis et petram scandali. Item de Christo cap. IX. Computrescet iugum a facie olei 153. De natiuitate Christi et uirtute et tempore gratię. Emitte agnum, Domine, dominatorem terrę etc. 154. Ecce Dominus ascendet super nubem leuem, et ingredietur Ęgyptum, et mouebuntur simulachra Ęgypti. Clamabunt ad Dominum a facie tribulantis, et mitteteis saluatorem qui liberet eos. Dabo clauem Dauid super humerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat 155. Conculcabit eam pes pauperis, id est Christi. Ecce enim Dominus egredietur de loco suo etc. 156. Ecce ego mittam in fundamentis Syon lapidem, lapidem probatum, angularem, preciosum etc. Expectat Dominus ut misereatur uestri, id est differt incarnationem uerbi. Lux lunę sicut solis, et solis septempliciter in die qua alligauerit Dominus uulnus populi sui 157. Ecce in iustitia regnabit rex etc. Domine, miserere nostri, te enim expectauimus; esto brachium nostrum in mane etc. 158. Deus ipse ueniet et saluabit uos 159. Consolamini etc. de incarnatione. Ecce Deus uester. De aduentu Christi, de mysteriis eius, de redemptione per ipsum 160. Effundam spiritum meum super semen tuum, id est super Christum. Redemit Dominus Iacob, et Israel gloriabitur. Cyrus figura Christi. Rorate, cęli, desuper, et nubes pluant Iustum. Ego suscitaui illum ad iustitiam etc. Dabo in Syon salutem 161. Laude mea infrenabo te, ne intereas. Manus quoque mea fundauit terram, et dextra mea mensa est cęlos etc., et nunc Dominus misit me. Dominus ab utero uocauit me etc. Christi potentia,, sapientia, patientia, passio. Brachium meum sustinebunt 162. Parauit Dominus brachium sanctum suum etc. Ecce intelliget seruus meus, id est Christus, et exaltabitur 163. Ascendet sicut uirgultum, sicut radix. Erit Dominus nominatus in signum ęternum quod non auferetur 163. Iuxta est salus mea ut ueniat, et iustitia mea ut reueletur. Expectauimus lucem, et ecce tenebrę, quia propter peccata dilatus est aduentus Saluatoris 164. De aduentu Domini. Surge, illuminare Hierusalem, quia uenit lumen tuum etc. De spiritu Christi, de mandatis eius. Omes de Saba uenient, aurum et thus deferentes. Venit lumen tuum, ide st Christus. Spiritus Domini super me etc. de missine Christi ad annunciandum, medendum, indulgendum, absoluendum, consolandum, beatificandum. Propter Syon non tacebo, donec egrediatur ut splendor Iustus eius etc. Quis est qui uenit de Edom etc. de Christo ascendente. Tu enim pater noster, et Abraham nesciuit nos, et Israel ignorauit nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sęculo nomen tuum. Vtinam dirumperes cęlos, et descenderes etc. 166. De ęterna generatione Filii a Patre. Christus fons aquę uiuę 167. Ascendet leo de cubili suo 168. Expectatio Israel: Saluator noster in tempore tribulationis. Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi uiator declinans ad manendum? Quare futurus es uelut uir uagus, ut fortis qui non potest saluare? Tu autem in nobis es, Domine, etc. Dabo te populo huic in murum ęreum, fortem; et bellabunt aduersum te, et non pręualebunt, quia ego tecum sum. Ecce dies uenient, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Viuit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Ęgypti, sed: Viuit Dominus, qui eduxit Israel de terra aquilonis 171. Vena aquarum uiuentium Dominus 172. Ego congregabo reliquias gregis mei. Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum; et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda etc. 173. Christus est princeps Ecclesię. Item de aduentu eius. Item de liberatione a manu diaboli 175. De natiuitate eius et Lege Noua. Reuertentur de terra inimici, id est de lymbo. De redemptione per Christum in abundantia pacis et ueritatis. In diebus illis germinare faciam Dauid germen iustitię, et faciet iudicium et iustitiam in terra etc. Item de sacerdotio Christi et regno eius. Non interibit de Dauid uir etc. 176. Post hęc in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est. Similitudo throni et quasi aspectus hominis desuper 184. Sumam ego de medulla cedri sublimis; signat Christumde semine Dauid 188. Ego pascam oues meas etc. Suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, seruum meum Dauid, id est Christum 191. Et scient, quia ego Dominus, cum contriuero cathenas iugi eorum, et erruero eos de manu imperantium sibi. Propheta de felicitate fidelium tempore Christi. Et rex unus erit omnibus imperans 192. Mons super quem deponitur Ezechiel Christus est 195 Lapis abscissus de monte sine manibus conterens statuam, Christus conterens idola. Dominatur excelsus in regno hominum etc. humillimum hominem constituet super illud, id est Christum 197. Throni positi sunt, antiquus dierum sedit milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei etc. Altissimus cuius regnum sempiternum est et omnes reges seruient ei et obedient 198. Hebdomadę Danielis de aduentu Christi 199. Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel, et ponent sibi met caput unum, id est Christum 201. Viuificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos etc. Quasi diluculum pręparatus est egressus eius, et ueniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrę 202. Tempus autem requirendi Dominum, cum uenerit qui docebit uos iustitiam, id est Christus. Ex Egypto uocaui filium meum. Et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis, et nescierunt, quod curarem eos. In propheta eduxit Dominus Israel de Ęgypto et in propheta seruatus est. De morte redimam eos. Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne! Ipse inter fratres diuidet 203. Israel germinabit sicut lylium, et erumpet radix eius ut Lybani, id est Christus. Filię Syon exultate, et lętamini in Domino Deo uestro, quia dedit uobis doctorem iustitię etc. Dominus de Syon rugiet 204. De tempore Christi: In die illa suscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit 206. Et erit in monte Syon saluatio, et erit sanctus. Ionas, ut cęteri euadant, sustinet se in mare mitti. Fuit in uentre ceti tribus diebus etc. 207. Congregatione congregabo Iacob. Ascendet enim pandens iter ante eos; diuidet, et transibit portam; et transibit rex eorum coram eis; et Dominus in capite eorum. De pace in natiuitate Christi: Et concidet gladios suos in uomeres etc. Et tu, Bethlem Ephrata etc. ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel; egressus eius ab initio, a diebus ęternitatis. Et erit iste pax Assyriis, cum uenerit in terram nostram et quando calcauerit in domibus nostris 208. Dabis ueritatem Iacob, misericordiam Abraham, quę iurasti patribus nostris a diebus antiquis 209. Vincula tua dirumpam. Ecce super montes pedes euangelizantis et annunciantis pacem...Belial uniuersus interiit 209. Veniens ueniet, et non tardabit. Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan etc. Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo Iesu meo 210. Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, quia iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite mansuetum. Attenuabit omnes deos terrę; et adorabunt eum uiri de loco suo 211. Veniet Desyderatus cunctis gentibus. In die illa assumam te, Zorobabel, serue meus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi. Item de tempore Christi 212. Post gloriam misit me ad gentes, quę spoliauerunt uos. Ecce ego adducam seruum meum Orientem, quia ecce lapis super lapidem unum VII oculi etc. 212. Ecce uir, Oriens nomen eius, et subter eum orietur, et ędificabit templum Domino etc. Hęc dicit Dominus: Zelatus sum Syon zelo magno etc. 213. Vadam et ego etc. Exulta satis, filia Syon; iubila, filia Hierusalem! Ecce rex tuus ueniet tibi iustus et saluator; ipse pauper, et ascendenssuper asinam et super pullum, filium asinę etc. Tu quoque in sanguine testamenti tui emisti uinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Ex ipso angulus, id est faciens utraque unum 214. Lex ueritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius. Ecce ego mitto angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam; et statim ueniet ad templum suum Dominator, quem uos quęritis, et angelus testamenti quem uos uultis. Ecce uenit Dominus exercituum. Et quis poterit cogitare diem aduentus eius, et quis stabit ad uidendum eum? 216.