CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1060330 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1060330.

Nodus 1060330 in documento marul-mar-repert.xml


BEATVS HIERONYMVS IN PARTE PRIMA Deus. Substantia sine initio, sine fine etc. Quomodo Pater genuit Filium, ne discutias. Deus unus tantum 2. Tantum Filius creditur incarnatus. Iesus saluator. Christus unctus. Christus uirtus Altissimi 3. Personarum distinctio in una substantia 10. Filius humanatus. Christus in carne omnia potuit quę uoluit et nunquam est mentitus. Contra impugnantes diuinitatem uel humanitatem Christi 11,12. Filius per omnia ęqualis Patri contra Arrium 13. Personarum distinctio, et exemplum, quomodo Pater generat Filium sibi coęternum 14. Filius non ideo minor Patre quia missus 14. Moyses et Helias, id est Lex et prophetę loquuntur cum Christo 15. Arriani male de Christo sentientes 16. Quod et Spiritus Sanctus est Deus. Trinitas uera, ueneranda, inuisibilis, omnipotens 17. In Trinitate tres hypostases. Christus, Dei Filius, sapientia, sermo, ratio, spiritus etc. Filius missus pro salute mundi 19. De essentia Trinitatis 23. De membris et attributis Deo ut homini. Quomodo dicitur, quod solus habet immortalitatem 80. Spiritus Patris et Spiritus Iesu idem 83. Deus inuisibilis 89. De Deo dicitur: Qui est, quia omnis creatura ei collata non subsistit 147. Christus est liber intus et foris scriptus 179. De insufflatione et missione Spiritus Sancti 204. Paraclytus. Anima Dei signat affectum Dei 208. Deus Dei Filius ubique 217. De corpore et sanguine Christi. 240. Diuiti quo pacto uiuendum 20. Crates philosophus auri pondus proiecit in mare 45. Quomodo saluatur diues 201. Dolor. Cor non comedendum 151. Niobe fletu in lapidem uersa 160. Abelsattym interpretatur luctus spinarum, id est luctus peccatorum 196.