CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1060145 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1060145.

Nodus 1060145 in documento marul-mar-repert.xml


TVLLIVS DE FINIBVS Deformis. Natura corporis uitia occulta esse uolumus 75. Dolus. Publius Sextillius Ruffus hęreditatem, ut rogatus erat, negauit ad filiam pertinere 24. Quam improbe faciat qui alterum non admonet de periculo, licet sibi utile sit 25. Diuitię. Ad uirtutes pecunia dux esse potest, continere uero eas non potest. Diogenes 47. Diuitias Zeno in prępositis, Aristoteles in bonis ponit 66. Dolor iuxta Epicurum, si longus, leuis, si grauis, breuis 8. Tullius contra quod et summus possit esse diuturnus 31. Saxum Lemnium flebiles uoces refert 32. Quod dolor non sit summum malum 34. Non dolere summum bonum secundum Hieronymum 81. Dolorem non esse malum 43. Dolorem maiorem opinio facit, non natura 46. Pręparatio ad ferendum dolorem 59. Dolor quiddam asperum, sed quia carens culpa, ideo non malum 63. Quomodo Philoctetes suum solatus est dolorem 72. Stoici dolorem non malum esse, Peripatetici malum esse, sed ferendum docent 85. Dionysius Heracleotes desciuit a Stoicis propter oculorum dolorem. Arcesilas quam patiens in podagrę dolore. Degener. Tiberii Gracchi filius rempublicam cupiit euertere, pater uero stabilire 65.