CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 105732 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/105732.

Nodus 105732 in documento kunic-r-epigr.xml


3. Ad Ponticum, stulte optantem divitias. Pontice, divitiae, si recte utare, bonae sunt; Sin contra, quis non autumet esse malas? Recte utar, dicis; rem dicis, Pontice, magnam, Multo et, quam reris, pol mage difficilem. Unde, malum, tanta est fiducia; posse nocere Nil tibi, quod nocuit, quod nocet innumeris? Quid mi ergo suades, inquis? Nil, Pontice: tu ne ut Spernas, stulti omnes quod sibi discupiunt.