CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 105432 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/105432.

Nodus 105432 in documento kunic-r-epigr.xml


17. [ = Sac. 42] Ad Dei Matrem, quae in aditu Floridianae domus colitur Arcto hic in spatio deprensus torva minantis Saeva bovis timui cornua Cunichius; Atque tuo, Virgo, coleris quae proxima, casum Effugi duri funeris, auxilio. Gratus ob hoc memori fateor, testorque tabella; Quod spiro et vivo, munus id esse tuum.