CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1052230 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1052230.

Nodus 1052230 in documento marul-mar-repert.xml


QVINTVS CVRTIVS Cibus quem occupati parant 1. Alexander, cum siti laboraret et duo cum utribus, quos ad suos liberos ferrent, ei occurrissent uasque impletum porrigerent: Nec solus, inquit, bibere sustineo nec tam exiguum diuidere omnibus possum 39. Qui intemperantius hauserant aquam, intercluso spiritu extincti sunt. Indi maritimi piscibus sole duratis et maiorum quoque belluarum, quae fluctus eiicit, carne uescuntur 61. Celeritas. Dromades camelli uelocitatis eximię 23. Philippus, Lysimachi frater, pedes per ducenta stadia uectum regem Alexandrum comitatus, lorica etiam indutus et arma gerens 40. In tumultu festinatio quoque tarda est 60. Credulus Alexander Bagoę spadonis delationibus Orsinem, nobilissimum satrapem et de se bene meritum, inique supplicio affici iussit 62. Curiositas. Inter Tygrim et Euphratem regio tam uberi et pingui solo, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat 20. Clementia Alexandri erga captiuas 6. Alexander Darii uxorem mortuam fleuit 15. Neptem Ochi reueritus captiuam dimisit liberam, et reddi suas opes et uirum requiri, ut reperto coniugem redderent 28. Regum ducumque clementia etc. 49. Alexandri clementia in Forum regem captum 54. Crudelitas. Alexandri legati a Tyriis occisi. 9. Ingenuus puer Saturno immolatur apud Tyrios 10. Betim per talos traiectis loris currui alligatum circa urbem traxere equi 12. Gręci a Persis uariis affecti suppliciis 23. Coniurati in Alexandrum saxis obruti 35.