CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1051733 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1051733.

Nodus 1051733 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Consortium. Antistheni probro dabatur aliquando, quod congrederetur malis. "At medici", inquit, "inter infirmos uersantur, neque tamen febricitant" 54. Diogenes exprobranti sibi, quod loca immunda introiret, "et sol", inquit, "in secessibus abit, neque inquinatur" 59. Calliditas Pysistrati, qua tyrannidem inuasit omnibus blandiens, et cum se uulnerasset, id ab inimicis passum dixit 9. Pitacus cum Phirnone certans, rete illum, quod sub clypeo tegebat, inuoluit atque interemit 10. Bias, eum ab Aliate Pryenne, eius patria obsideretur, duos/mulos saginatos emisit, et miratum regem, quod iumentis copia frugum in urbe suppeteret, obsidionem soluisse ferunt 11. Constantia. Xenocrates, legatus ad Philippum missus, non potuit neque conuiuiis neque donis corrumpi solus, cum cęteri collegę eius deliniti fuissent 39. Polemo nulla passione mouebatur 40. Crates propinquos se a Diogene auertere molientes baculo persequebatur constansque perdurabat 61. Crudelitas. Solon interrogatus, cur contra parricidam legem non tulisset, quod desperasset, ait, hoc scelus 8. Bion impietatem 1 pessimam esse dicebat contubernalem fiducię etc. 43. Calistenes ab Alexandro leoni obiectus 45. Hipparchia Theodorum arguit impietatis 62. Cibus, potus. Magis esca olus, caseus panisque cibarius 3. Anacharsis dixit uitem uuas tris ferre: primam uoluptatis, secundam ebrietatis, tertiam moeroris 13. Oleum uesanię pharmacum 14. Socrates adeo parce ac temperate uixit, ut, cum Athenas lues sępe uastaret, ipse nunquam ęgrotauerit. Dicebat eum qui suauissime comederet, obsonio non egere 18. Cum uocasset ad coenam diuites, et Xantippen modici apparatus puderet, "si frugi", inquit, "erunt, mensam non aspernabuntur, sin autem intemperantes, nulla nobis de his cura erit" 19. Menedemus uocatus ad coenam intuensque lautissimis cibis diuitem mensam nihil locutus est, sed tacitus eam luxuriam coarguit, dum solas oleas in cibum sumpsit. Proiectas carnes per ignorantiam comedit, et resciens nausea torquetur 28. Xenocrates corona aurea donatus immodicę potationis ab his qui se continebant apud Dionysium 39. Diogenes crudas carnes edere conatus est, sed in eo non perstitit 56. Interroganti, quanam hora prandere oporteret, "si diues", inquit, "est, quando uult, si pauper, quando potest 57. Luxuriosum intuitus oleas in diuersorio edentem, "si sic prandisses", inquit, "non ita coenares" 58. Cratero precante ad se illum proficisci, "at malo", inquit, "sal Athenis lingere quam apud te frui magnifice instructa mensa". Cum sibi probro daretur, quod in foro manducaret, "in foro enim", ait, "esurio". Item, quod in caupona biberet, "et in tonstrina", inquit, "tondeor" 59. Non esse iniustum humanis uesci carnibus 60. Crates aquam bibere solitus dicitur 61. Zeno uescebatur perlibenter ficubus recentibus et siccis 63. Rogatus, cur, seuerus cum esset, in conuiuio tamen hilaresceret, "et lupini", ait, "cum sint amari, perfusi tamen aqua dulcescunt. Erat simplicissimi uictus crudisque tantum cibis utebatur et tenui pallio. Philemon de illo: "Esuriem docet, et discipulos capit" 65. Pithagoras primus athletas nutrisse carnibius, antea caricis et molli caseo nutriri solitos. Alii non hunc, sed alium Pythagoram Alipten. Hic autem animatis abstinere iussit, exercens atque assuefaciens mortales ad faciliorem uictum, ut cibos semper parabiles haberent, quibus igne ad coquendum opus non esset quique aquam simplicem biberent: hinc etiam sanitatem corporis et ingenii acumen acquiri 82. Solo pleruumque fauo aut pane contentum uixisse quidam autumant, uinum raro gustasse; obsonium illi fuisse ut plurimum cruda uel elixa olera; marinis raro utebatur. Aristoxenus tamen ait cuncta illum animata in cibum permisisse, boue aratore et ariete exceptis 82. Fabarum interdicebat usum, quod uento essent plenę atque animato maxime conuenirent. Ad hęc, nisi sumantur, leuiores ac pudiciciores fieri uentres, atque adeo, quę in somnis contingunt imagines, leues ac perturbatione uacuas perferri 83. Aristoteles ait ideo fabis abstinendum admonuisse, siue quod pudendis similes sunt, siue quod inferni ianuis --- sunt enim foecundę solo --- siue quod corrumpant etc. Gallo item abstinendum; nam sacer est et horas signat. Pisces item sacros non gustandos. Panem non frangendum 83. Sal apponendum, quod iustitię admoneat: quicquid enim occupauerit, seruat. Animatum nihil comedendum 84. Aristophon de Pythagoricis ait: "Comedunt olera et aquam in potu sumunt; pediculos et palium atque squalorem nemo alius perferre posset 84. Andron Argiuus, ut ait Aristoteles, per arida Lybię loca absque potu iter agebat 96. Cilices ieiuniis gaudent 96. Vinum modice sumptum firmat ac roborat, immodice, statum mentis euertit; idem de cibo 95. Timon nullum prandii tempus obseruabat 98. Epicureorum in cibo ac potu parcitas 99. Sapores simplices: panis cibarius et aqua. Simplicibus cibis consuescere salubre est, et impigrum hominem facit 109. Consilium. Thales facillimum esse aliis moneri dixit 6. Consule non quę suauissima, sed quę sunt optima 8. Quodcunque agere instituis, cunctabundus ac deliberabundus arripe 12. Antequam domo exeas, quid acturus sis, cogita, reuersus, quid egeris 12. Consilium tripartitum: a pręterito, a futuro, a pręsenti 78. Solicite obserua inimicos: primi enim peccata nostra sentiunt 54. Credulitas. Theophrastus citius credendum dicebat infreni equo quam uerbo incomposito 49. Non facile dexteram iniiciendam 82. Curiositas. Thales in scrobem incidit, dum sydera speculatur 6.16. Diogenes mathematicos carpebat, quod solem et lunam et sydera intuentes, quę ante pedes essent negocia, negligerent 56. Ad eum qui de cęlestibus disserebat: "Quando", inquit, "de celo/uenisti?" 57. Concordia. Antisthenes fratrum, qui essent concordes, conuictum omni pariete dixit esse fortiorem 54. Contraria trifariam diuidit Plato: bona malis, mala malis, neutra malis 38. Naturę contrarię in animalibus: Demophon, pręfectus mensis Alexandri, ad umbram calefiebat, sole rigebat. Andron per loca Lybię absque potu iter agebat 98. Contemplatio. Xenocrates sępe interdiu meditationi inseruiebat atque unam silentio distribuebat horam 39. Corpus geometrię ratione constare dixit Plato 35. Corpus 48. Corpora alia concretiones, alia ex quibus concretiones fiunt 103.