CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1050784 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1050784.
AVLVS GELIVSCallidus.
- Neruias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare 52.
- De Sertorii astu simulantis se ceruam de futuro euentu uel de his quę facto opus esset consulere 92.
Crudelitas.
- Andropophagi, id est carne humana uescentes 51.
- Crudelis et irati gestus 56.
- Publii Apii Cęci filia mulctata, quod male optauerat plebi 57.
- Quę uirum et filium eodem tempore uenenis clam datis uita interfecit 71.
- Ferocissimi et immanes a poetis filii Neptunni appellati 92.
- Metius Sufecius quadrigis in diuersa nitentibus laceratus 118.
Cibus, potus.
- Decretum senatus in coenas principum ciuitatis moderandas. Item super eodem lex Fannia, lex Licinia, Syllana, Emilia, Antia, Iulia 18.
- Quid sit penus 27.
- Quod Pithagoras fabam esitauerit contra multorum opinionem 30.
- De moderando uictu puerorum 32.
- Euripides inquit/nil mortalibus opus esse pręter duo illa, panem et aquam quę non nunquam satiant, cęterarum epularum apparatum luxuriam esse 48.
- Sauromatas, qui ultra Boristenem fluuium colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere 51.
- Apud extrema Indię gens hirtis corporibus et auium ritu plumantibus nullo cibatu uescitur, sed spiritu florum naribus hausto uictitat 51.
- Mulieres Romę et in Latio ętatem absthemiam egisse 62.
- Romulus modice uinum bibens etc. 66.
- Qui numerus debet esse conuiuarum. Item de mensis secundis et bellariis 76.
- Prandium caninum 83.
- Quod Plato largiores in conuiuiis inuitatiunculas uini non inutiles esse existimauerit 88.
- Edulcare 93.
- Quomodo tolerari inedia possit 94.
- De habitu atque natura stomachi fistulęque eius 103.
- Nequid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam uigoremque mentis labefaceret 104.
- Quod niuis et glaciei aqua potui pessima sit 113.
- Celeritas singularis quorundam habentium uestigia pedum retro porrecta 51.
- Qui monomeri appellantur, singulis cruribus saltuatim currentes uiuacissimę pernicitatis 51.
- Mature neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum; pręmature; pręcox 58.
- Quid differunt properare et festinare 98.
Consilium.
- Malum consilium consultori pessimum: exemplum aruspicum otruscorum 28.
- Quod eadem uerba a diuersę fortunę
hominibus prolata non eandem auctoritatem habent 64. - Malum consilium est, quod mutari non potest 104.
- Lacedemonii consilium optimum in senatu ab improbo homine dictum alteri probo asscripserunt, ne malorum consiliis uti uiderentur 108.
- Curiositas quęrentium ea quę nihil prosunt 87.
- Contrarium nullum sine contrario 38.
Contemplatio.
- Socrates immobilis stetisse dicitur ab ortu solis usque ad alterum solis ortum 11.