CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1048874 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1048874.

Nodus 1048874 in documento marul-mar-repert.xml


METHAMORPHOSES Callidus. Bacchus sub Acestis, comitis sui, forma latens elusit Penthea permisitque se ligari et in custodia recludi III . Protheus in diuersa mutatus VIII. Item Achelous, dum luctatur cum Hercule VIIII. Vertumnus quoque, ut Pomonę potiretur concubitu XIIII. Crudelis. Tyranni de Gigantum sanguine nati. Lycaon,Archadię tyrannus, hospites trucidabat, Ioui hospitio suscepto humana membra comedenda apposuit. Versus est in lupum et eius causa factum est diluuium I. Penthea mater Agaue, Ino et Auctonoe sorores sua interemerunt manu III . Ino et Athamas furendo filios occiderunt IIII. Niobes filii et filię ab Apolline et Diana sagittis confecti. Rustici, quod Latonam sitientem a lacu, in quo iuncos uluamque legebant, repulerunt, in ranas uersi sunt. Tantalus Pelopem filium diis apposuit commedendum, damnatus ad inferos inter aquas et poma siti fameque perpetuo torquetur. Tereus Phylomenę stupratę, ne lamentari posset, linguam execuit. Prognes uxor Ithin filium ei epulandum apposuit et coram puerum requirente caput illius proiecit VI. Peliam filię occiderunt deceptę a Medea, dum uellent eum iuuenili ętati restituere. Medea nouam nuptam et domum Iasonis cremauit, filios ab eo susceptos eidem necatos reliquit VII. Minotaurus, Procustes, Geriones et Chiron, Neptunni filius, omnes ob crudelitatem a Theseo perempti. Spuma Cerberi uenenum aconitum VII. Atheniensium liberi quotannis in Cretam missi Minotauro deuorandi. Althea in filium Meleagrum crudelis. Mestra et Eriston, pater eius, ira Cereris fame compulsi uiscera sua laniare VIII. Tunica Nessi cruore tincta, qua indutus Hercules periit. Herculis sagittę Nesso et Philotetę perniciosę. Alcmanus uel Alcmeus matrem Eriphylen interemit, Alcmeum Phegeus, cuius filiam desponsatam contempserat. Lygdus uxori Theletusę iusserat, si puellam pareret, necaret IX. Omathus, oppidi Cypri, incolę soliti aduenas immolare in ara Iouis; a Venere in boues uersi sunt X. Orpheus a mulieribus interemptus, lyra, et caput in Hebrum proiecta. Peleus Phocum fratrem interfecit. Lupus armenta et pastores interimens. Thetidis ira in Peleum, quia fratrem occiderat XI. Draco ad nidum uolutus pullos uorauit matre circumuolante, et mutatur in saxum. Ephygenia immolanda XII. Polixena, Priami filia, ad Achillis tumulum immolatur. Cyclops Athim scopulo obruit XIII. Scylla, ne Ęneę in Italiam nauiganti noceret, in saxum uersa. Romulus occiso fratre Remo cępit imperium XIIII. Hyppolitus territis equis curru excussus ac membratim distractus XV. Cibus, potus. Pentheus Bacchum ligasse dicitur et sacra eius contempsisse, forte quia, abstemius fuit. Ab Agaue matre, Ino et Auctonoe sororibus in furorem a Baccho uersis interemptus dicitur, idest cum uino inacaluissent III . Ceres ex itinere fessa aquam lutulentam a Misene anu acceptam auide hausit V. Clitorius fons uini odium facit, quia Melampus, Amithaonis filius, cum Pretidas ab insania liberasset, purgaminum reliquias in eum proiecit XV. Celeritas. Perseus, Pegasus IIII. Aquilo Orithiam ab Athenis in Traciam tulit. Filiis eorum Zetho et Calai alę increuerunt. Cerambus in Pelium et Othrin, montes Thesalię, delatus effugit Deucalionis imbres. Diana canem cursu inuictum donauit Procri, illa Cephalo VII. Dedalus alas sibi et Icaro filio iunxit VIII. Iuppiter in aquilam uersus rapuit Ganymedem. Atalantes cum procis cursu contendit X. In Hyperborea homines qui in uolucres uertuntur, cum nouies in Tritonia palude sua corpora merserint. Sithides sunt foeminę, quę uenenis aspersę, in aues mutantur XV. Consilium. Gorgones uno oculo usę, id est unius sapientis consilio obedientes IIII. Custos Argus Inois in uaccam uersę I. Tauri ignem spirantes et draco custodes pellis aureę VII. Curiosus. Cornix contra edictum Mineruę cistellam, in qua Erictonius erat, inspexit et uulgauit, Aglaura aperiente cistellam. Hanc dea in saxum mutauit, illam a comitatu suo expulit II.