CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1047682 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1047682.

Nodus 1047682 in documento marul-mar-repert.xml


MARCVS Caritas in Deum. Primum mandatum diligere Deum ex toto; secundum diligere proximum sicut se ipsum. Maius horum aliud mandatum non est. Maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis XII. Caritas Petri nolentis pati Dominum. Sed caritas hęc non sapiebat quę Dei sunt, sed quę sunt hominum VIII. Idem: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo. Idem zelans pro Domino amputat auriculam seruo sacerdotis XIIII. Consortium. Binos mittit apostolos, quia, ut ait Ecclesiastes, melius est simul duos esse quam unum VI. Membra scandalizantia abscide. Nihil enim tam nociuum quam perniciosa societas IX. Cibus, potus. Ieiunabunt cum auferetur ab eis sponsus II. Iesus cibum daturus turbę intuetur in cęlum, ut nos instruat a Deo petere escam et non a diabolo, sicuti qui alienis iniuste laboribus nutriuntur VI. Miseretur Dominus super turbam esurientem et pascit eam VII. Discipuli sequentes Dominum obliti sunt panem sumere, ut scias, quanta cura sit eis corporis qui seruiunt spiritui VIII. Grauiora tentamenta ieiuniis et orationibus superantur. Ieiunium et oratio non solum fit in abstinentia cibi et in uerbis. Ieiunio passiones corporis, oratione pestes sanandę sunt mentis IX. Gratias agunt antequam biberent; et postquam biberunt, dicunt hymnum, et exeunt cum Domino in montem Oliuarum XIIII. Communio. Panis in carnem Domini et uinum mutatur in sanguinem non mutata specie panis nec uini propter sumentium infirmitatem. Sanguis et aqua de latere Christi, ut alio purgemur a culpis, alio redimamur a penis. Sanguine nanque agni seruantur domus a percussione angeli, et aqua maris Rubri extinguntur inimici; quę sunt mysteria ecclesię Christi XIIII. Conuersi. Demoniacus sanatus iam cupit esse cum Iesu. Mulier sanguine fluens V. Surdus et mutus accipit digitum Domini in auricula. Conuersus accipit gratiam Spiritus Sancti, et sputum in lingua, id est fidei confessionem, ita ut tanto magis prędicet, quant o magis iubetur tacere VII. Demoniacus surdus et mutus ab infantia, id est populus gentilis tandem apprehensus manu Iesu eleuatur et surgit IX. Cęcus clamans in uia: populus gentilis intelligitur X. Pullus per apostolos adductus Domino est populus natinonum apostolorum prędicatione conuersus XI. Simon leprosus mundum infidelem primo et postea fidelem significat XIIII. Centurio conuertitur, ut nouissimi fiant primi XV. Curiosus. Turbę saturatę dimittunt reliquias tolli a discipulis. Sic tu, cuius capax es, eo contentus altiora relinque doctioribus VIII. Confessio. Confitentes peccata sua. Leproso mundato iussum, ut ostendat se sacerdoti et offerat munus I. Contemplatio. Dominus uolentem sequi se non permisit, sed ut aliis prędicet abire iussit; quia prius exercendum est in opera ut postea reficiamur in contemplatione V. Constantia. Channanea contempta repulsa canibus assimilata non turbatur, sed magis humiliat se VII.