CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1042478 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1042478.

Nodus 1042478 in documento marul-mar-repert.xml


EMILIVS PROBVS Callide Lemnum uenit uento contrario 1. Vnum ex fidissimis simulauit sibi inimicum factum, ut per eum cetęrorum consilia nosset 22. Alteri suum indumentum tribuens cauit insidiatores 29. Socer ad hostes transfugit; suo iussu factum simulat statimque pugnam init; transfugę hosti adducti in suspitionem et ipsi coacti sunt pugnare 28. Transfugere uolentes reuocauit callide 37. Cum fortissimis conflicturus sic egit, ut sui ignorarent, cum quibus pugnaturi essent 39. Equos in angusto castello ita exercuit, ut si spacio campi usi fuissent 40. Simulata deditione se ac suos eduxit incolumes. Ignes latissime faciendo hostes terruit 41. Locorum angustia clusus se expediuit iumentorum cornibus igne composito 49. Vasis fictilibus conclusas serpentes proiecit in nauibus hostium 50. Arte depręhendit, qua naui rex ueheretur. In castello undique ad fugam exitum habente se continuit, non tamen effugit 51. Corinthios auaros illusit, sua conseruans 50. Celerius uenit quam profectus sciretur 36. Iter annuum XXX diebus confecit 37. CCC milia passuum biduo confecta in fuga Hannibalis 49.