CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1036263 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1036263.

Nodus 1036263 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Beneficium. Arguit quod prodesse bonum non sit 28. Beneficentia quadrifariam diuiditur; beneficium enim pręstari pecuniis, corporibus, disciplinis, uerbis 37. Humanitas triplex: salutatio, auxilium, conuiuium 37. Sapientem omnibus benefacere 74. Bellum. Diogenes sagitarium intuitus ignauum iuxta scopon consedit dicens: "Ne forte me feriat" 59. Bonitas. Quomodo optime ac iustissime uiuemus? Si, quę in aliis reprehendimus, ipsi non faciamus. Pitacus: "Perdifficile est bonum esse. Interrogatus, quid esset optimum, "quod in pręsentia", inquit, "occurrit bene agere" 10. Dicunt nihil natura iustum esse aut honestum uel turpe, sed consuetudine ac lege 24. Theodorus bonam esse prudentiam atque iustitiam, mala uero contrarios habitus, media uoluptatem et dolorem 25. Euclides bonum esse unum deffiniuit; quę bono aduersa uidentur, sustulit, ea ne esse quidem dicens 26. Plato: boni finem esse --- similem Deo fieri. Virtutem sufficere ad beneuiuendum, sed tamen instrumentis corporis indigere. Bona humana alia in corpore, alia in anima, alia extrinsecus 36. Plato primus notionem honesti declarauit, quę a laudabili et rationabili utilique et decoro/et congruo non discernitur 36. Virtutis species IIII 37. Bonum in IIII genera diuiditur: uirtus, habitus, commodum 37. Bonorum tria genera: alia haberi possunt, alia participari, alia subsistere 38. Bion nauigans cum pessimis hominibus in latrones incidit; dicentibus illis "peribimus, si cognoscamur" --- "at ego", inquit, "nisi agnoscamur" 43. Virtutis hymnus 45. Aristoteles uirtutem ad beatam uitam sibi minime sufficere dixit. Virtutes non se inuicem sequi: fieri enim posse, ut prudens quispiam sit et intemperans 48. Demetrius, cum comperisset Athenienses imagines suas euertisse, "at", inquit, "uirtutem illi non euerterunt, cuius gratia illas erexerant" 52. Antisthenes familiari quodam apud se deplorante, quod perdidisset commentaria, "oportebat ", inquit, "ista animo potius quam chartis inscribere" 54. Ea dicebat paranda uiatica, quę cum naufrago simul enatarent. Interrogatus a quodam, quid faciendo bonus et honestus euaderet, "si mala", inquit, "quę habes a scientibus didiceris esse fugienda" 54. Hęc illi placent: docibilem esse uirtutem; eosdem esse nobiles ac uirtutis studiosos; sufficere uirtutem ad beatam uitam; uirtutem operum esse, neque uerbis plurimis neque disciplinis indigentem; pręstat cum paucis bonis aduersus malos omnes quam cum multis malis aduersus paucos bonos pugnare 54. Iustum uirum pluris faciendum quam propinquum 55; uiri ac mulieris uirtus eadem; bona pulchra, mala esse turpia; iniqua omnia aliena puta atque peregrina 55. Diogenes interrogatus, ubinam Gręcię uiros uidisset bonos, "uiros quidem", ait, "nusquam, sed Lacedemone pueros uidi". Dicebat de saliendo et calcitrando certare homines, ut autem boni et probi fierent, curare neminem 56. In Olympia buccinante pręcone "Dioxippus uiros uincit" --- "Hic", ait,"mancipia, sed ego uiros". Glorianti cuidam, quod leonis pelle tegeretur, "desine", inquit, "uirtutis stramenta confundere" 57. Bonos uiros effigies deorum esse 58. Ad uirtutem proficit exercitatio 59. Cynicis placet finem eese secundum uirtutem uiuere; sicut Stoicis 63. Cephesius, cum animaduerteret quendam ex discipulis inflatum atque turgidum, percutiens dixit: "Non, si magnus fueris, bonus eris, sed si bonus, magnus" 65. De uirtutibus et uitiis. Quid sit bonum. Bonorum genera III, item malorum. Item honestum, turpe. Honestum ac bonum idem est 71. Bona esse paria. Eorum quę sunt, alia bona, alia mala, alia neutra 72. Virtutes esse connexas, ut, qui unam habuerit, omnes habeat. Nullum esse medium inter uirtutes et uitia. Virtutem posse amitti. Virtus sufficit ad beate uiuendum 74. Aristo uirtutes neque plurimas inuexit ut Zeno neque unam, quę multis appelletur nominibus ut Megarici 77. Pyrro negat quicquam aut turpe esse aut honestum, iniustum uel iustum; lege autem atque consuetudine homines cuncta facere 94. Quod apud alios bonum ac iustum est, apud alios malum et iniustum esse 96. Dii uirtutibus delectati, similes amplectuntur ac fouent. Vtimur bono interdum ut malo, ut malo et bono 109. Maiores esse animi quam corporis uoluptates. Voluptatis causa uirtutes quoque eligi, et a uoluptate solam uirtutem inseparabilem esse, cętera separari. Non potest iucunde uiui, nisi prudenter ac honeste iusteque uiuatur, neque prudenter, honeste ac iuste, nisi iocunde 110.