CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1034129 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1034129.

Nodus 1034129 in documento marul-mar-repert.xml


APOCALYPSIS: Vestiti lino mundo et candido, id est induti Christum, et pręcincti circa pectora zonis aureis, id est reti naculo caritatis XV. Latera IIII ciuitatis sunt fides, spes, caritas et operatio uel IIII uirtutes principales. Diuersa gemmarum genera diuersas denotant uirtutes XXI. Beneficium. AD CORINTHIOS I: Quid autem habes quod non accepisti IIII. Beneficia patribus collata X. AD HEBREOS: Beneficentię autem et communionis nolite obliuisci XIII. Baptismus. AD ROMANOS: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus VI. AD CORINTHIOS I: Omnes nos in unum corpus baptizatis sumus, siue Iudei, siue gentiles etc. XII. ACTVVM: Petrus et Ioannes baptizatis imponunt manus, et illi accipiunt Spiritum Sanctum VIII. Paulus baptizatos Ioannis baptismate rebaptizat in nomine Iesu, et accipiunt Spiritum Sanctum XIX. PETRI I: In archa Noe octo animę saluę factę sunt per aquam, quod et uos nunc baptisma etc. III. APOCALYPSIS: Equus albus et qui sedebat super illum etc. ecclesię dealbatio per baptisma VI. Et uidi tanquam mare uitreum mixtum igne etc. XV. Et ostendit mihi fluuium aquę uiuę, splendidum tanquam chrystallum, procedentem de sede Dei et Agni XXII. Benedictio. AD CORINTHIOS I: Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Spiritus Sancti sit cum omnibus uobis. Amen XIII. AD GALATAS: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu uestro fratres. Amen VI. AD PHILIPPENSES: Pax Dei, quę exuperat omnem sensum, custodiat corda uestra et intelligentias uestra in Christo Iesu IIII. AD THESSALONICENSES I: Gratia Domini nostri Iesu Christi uobiscum. Amen V. AD THESSALONICENSES II: Dominus autem dirigat corda uestra in caritate Dei et patientia Christi III. AD THIMOTEVM II: Dominus Iesus Christus cum spiritu tuo. Gratia uobiscum. Amen. AD TITVM: Gratia Dei cum omnibus uobis. Amen III. AD HEBREOS:Orate pro nobis. Gratia cum omnibus uobis. Amen XIII. IOANNIS II: Sit uobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Christo Iesu, Filio Patris in ueritate et caritate 1. IOANNIS III : Pax tibi.