CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1033636 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1033636.

Nodus 1033636 in documento marul-mar-repert.xml


MARCVS Bonus. Paraliticus a quattuor portabatur: uel a quattuor uuirtutibus cardinalibus uel a quattuor Euangeliis sublatus ad sanitatem rediit II. Vestimenta Domini alba sicut nix, id est iusti eius IX. Nemo bonus nisi unus Deus. Multi erunt primi nouissimi, et nouisimi primi X. Qui super tectum sunt ne descendant in domum, id est qui in culmine uirtutum sunt ne delabantur ad uitia XIII. Illę mentes angelos aspiciunt, quę cum uirtutum odoribus Domino famulantur XVI. Baptismus. Descendens de aqua uidit cęlos apertos I. Baptismus puerorum in fide parentum, sicut in fide Channaneę filię eius a demonio liberatio VII. Beneficium. Sanato surdo et muto Dominus necui dicant iubet, sed illi tanto magis prędicant, quia beneficium qui confert tacere debet, qui accipit prędicare VII.