CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 103322 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/103322.

Nodus 103322 in documento kunic-r-epigr.xml


42. Vide inter Votiva n.o 17. et ibi ponendum. Radelja [  Vot. 17] Ad Dei Matrem, quae in aditu Floridianae domus colitur Arcto hic in spatio deprensus torva minantis Saeva bovis timui cornua Cunichius; Atque tuo, Virgo, coleris quae proxima, casum Effugi duri funeris auxilio. Gratus ob hoc memori fateor; testorque tabella, Quod spiro et vivo, munus id esse tuum.