CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 10332 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/10332.

Nodus 10332 in documento zamagna-b-navis.xml


ELEGIARUM MONOBIBLOS ELEGIA I. Ad Virginem sine labe conceptam. Primam qui vetito matrem decerpere ramo Poma malus vafris impulit insidiis; Quique suo mortale genus late omne parentis Unius ob noxam subdidit imperio Lethiferum inspirans virus, quod corpore fusum Atque anima omnigenum monstra creat scelerum: Idem ille in colubri faciem conversus et ora Hostis atrox veteri te quoque posse capi Credidit arte, infans rerum purissima. Non spem Tantae illi potuit demere laetitiae Criminis aut ultrix diri promissa [a] virago Impresso elidens monstra nefanda pede; Aut rubus ille vetus [b] flamma crepitante cremari Visus, sed nullam passus ab igne notam, Unave [c] diluvio referens te, diva, Carina Illa jugis tandem sospes in Armeniis; Proxima vel tellus largo dum rore madescit, Aridulum, ac nullo vellus [d] ab imbre madens. Sunt rata signa: tuae foecunda matris in alvo, At non maternae conscia labis, ades En concepta. Prius caelesti lampade sanctus Nempe Amor exussit terque quaterque luem Incretam, et stygii exemit mala semina tabi: Tum niva finxit candida membra manu Sanguinis ipse legens guttas, qui purior, et qui Matris erat toto in corpore vividior. Ah fuge jam coluber: viden ut dia emicet infans? Te petit ila, tibi bella necemque parat. Hinc Amor, hinc tutam custos tegit altera pulcrum Gratia [e] stellanti corpus amicta toga, Spesque fidesque simul, flos ille merus virtutum, Formosam laeto circumeunt thiaso. Infans o felix salve! Quid vota moraris? Annae jam nascens egredere ex utero Nunc infans, olim virgoque parensque futura Digna Deo; ex te una est nostra oritura salus, Unaque tu generis lapsi pars integra, et una Quam merito e nostro vix rear esse satu. Scilicet Isacides priscum genus heroinae Tantum omnes cedunt laudis honore tibi, Quantum sublustri rutilantia sidera nocte Fulgori cedunt cuncta hyperionio: Qui quum se eoa mane extulit amphitrite, Obruta inextinctis ipsa latent radiis, Nec caelo apparent, nec pingunt aurea templa; Ille suo tantum fundit sub axe jubar. Et merito: nam quae parili se jactet honore, Quae se laude tibi conferat? Anne [f] Sara, An formosa Rachele, an Debora fortis, an illa Assyrio referens quae redit exuvias De duce sanguinea caput a cervice revulsum? Quae prius, eximiae quam retulere decus Virtutis, dederant stygiis captiva catenis Et phlegethontaeo premenda jugo: Omnibus ille draco malus ingruit, omnibus ante Cervicem impositis pressit atrox pedibus. Cujus tu contra sprevisti sola furorem, Nec de te exuvias perfidus hostis habet. Quin stygio quamvis epotum in te vomat amne Virus, si qua ortus laedere fraude tuos Possit, conantem frustra vincis tamen hostem Innocuo calcans livida terga pede, Insultansque. Magis, magis o precor usque scelestum Auctorem, a quo sunt omnia nata mala, Omnia sunt nobis felicis gaudia vitae A quo rapta, magis dia puella preme. Ille suo ereptum per te nostrum genus iri Infrendens frustra jam sciat imperio; Et sciat et doleat vesanus. Cur bona cessant Gaudia? Vicit io magna puella stygem, Vicit, et attonitis laetum mortalibus omen Iris [g] vicinae nuncia pacis adest. En iterum, quales nondum ullo crimine foeda, Anguineo nondum perdita flagitio, Terra dabat, flores parit undique versicolores: Illi autem, circum dulce sonans Zephyrus Dum volat, arguto foliorum murmure discunt, Ut merita es, laudes dicere sancta tuas. Dicite jam laudes, jamque una crescite flores, Quos alit alma suae terra parens dominae; Quosque in serta legens dicam, tibi munera prima Lux mea pro domita dat styge noster amor: Addam etiam cantus, sed quos nec Pieris ulla, In sylvis Phoebus nec docet aoniis, Humor hianteae qua defluit hippocrenes, Et vatum epoto corda ciet latice. Ingenium dabis ipsa; unam te nostra sonabunt Carmina; tu nostri carminis auctor eris.