CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1031137 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1031137.

Nodus 1031137 in documento marul-mar-repert.xml


APOPHTHEGMATA PLVTARCHI Boni ciues urbis beatitudo 10. Bonitas potior regno. Bonis mors minime grauis 15. Bonus se etiam alios meliores uidere gaudet. Procul est enim ab inuidia 29. Exitus acta probat 32. Boni perseuerantia 40. Optimus pessimo dissimillimus 28. Qui bonus est, satis doctus est 30. Bonus et frugi uir 36. Bonum raro omnes approbant 24. Bonus ad bonum opus non eget suasionibus aliorum 60. Bonum esse quam bona possidere melius est 76. Bonus gaudet suos sibi pręferri 77. Bonum esse aliquando, non est magnum, sed bonum esse semper 81. Optimus pessimo dissimilis 82. Idem 85. Bonus gaudet suos sibi pręferri 87. Bonis actibus potius quam scripturis da operam 89. Vt probitate uti possis. Bonus inter malos 90. Frugi ero etiam si non emeris 92. Quę honesta sunt, sciunt Attici, sed honestis soli utuntur Lacedemonii 93. Bonus suos sibi pręferri non dedignatur 98. Boni filii supellex preciosissima 99. Bona ero, etiam si non emeris 100. Beneficio quam armis uincere pręstat 11. Benefaciendi non amittenda occasio. Idem 20. Dum maius beneficium pręstare paras, id quod minus est ne differas: ne interim amicus uel minimo egeat 94. Beneficium, quod plus danti proficit quam accipienti, non est beneficium 38. Blandus. Facilis aditus 5. Blandus et mitis 11. Mitis ne sis erga improbos 85. Bellum cum ęqualibus gloriosum, cum inferioribus turpe 13. Non coronabitur qui non certauerit 21. Potentiori cędendum aut uincendum armis 25. Cum multis pugnet qui pręesee cupit multis 27. Ius est in armis 28. Re infecta reuerti turpe est 45. Bello, non pugna uincenti datur triumphus 45. Cautior fit hostis sępius oppugnatus 26. Si cum graculis pugnassent, aquilę uincerent 48. Ad pugnam stimulant prędę copia et hostis ignauia 55. Cautior fit hostis ut supra 61. Idem 72. Pugnant soli qui ducem uerentur 69. Castra quare sępius mutanda? 73. Turres quare non oppugnandę. Cadauera hostium non spolianda 74. Certa cum multis, ut multis imperes 81, Cautior fit hostis ut supra 84. Bellum ordinata non quęrit 86. Imbellis etiam, si repugnat, saluat se. Qui alios non defendit, notatur, non qui se non defendit 87. Pugnandum nunc insidiis, nunc Marte aperto 97. Vel moriundum uel arma non amittenda 100.